1 Samuel. Saul Mortuus Est.

Philisthim autem pugnabant
adversum Israhel
et fugerunt viri Israhel
ante faciem Philisthim
et ceciderunt interfecti
in monte Gelboe

inrueruntque Philisthim
in Saul et filios eius
et percusserunt
Ionathan et Abinadab et Melchisue
filios Saul

totumque pondus proelii
versum est in Saul

et consecuti sunt eum
viri sagittarii

et vulneratus est
vehementer
a sagittariis

dixitque Saul
ad armigerum suum

evagina gladium tuum
et percute me
ne forte veniant incircumcisi isti
et interficiant me
inludentes mihi

et noluit armiger eius

fuerat enim nimio timore perterritus

arripuit itaque Saul gladium
et inruit super eum

quod cum vidisset
armiger eius
(videlicet
quod mortuus esset Saul)
inruit etiam ipse
super gladium suum
et mortuus est cum eo

mortuus est ergo Saul
et tres filii eius
et armiger illius
et universi viri eius
in die illa
pariter

videntes autem viri Israhel
qui erant trans vallem
et trans Iordanem
quod fugissent viri israhelitae
et quod mortuus esset Saul
et filii eius
reliquerunt civitates suas
et fugerunt

veneruntque Philisthim
et habitaverunt ibi

facta autem die altera
venerunt Philisthim
ut spoliarent interfectos
et invenerunt Saul et tres filios eius
iacentes in monte Gelboe

et praeciderunt caput Saul
et expoliaverunt eum armis
et miserunt in terram Philisthinorum
per circuitum
ut adnuntiaretur in templo idolorum
et in populis

et posuerunt arma eius
in templo Astharoth

corpus vero eius
suspenderunt in muro Bethsan

quod cum audissent
habitatores Iabesgalaad
quaecumque fecerant Philisthim
Saul

surrexerunt omnes viri fortissimi
et ambulaverunt tota nocte
et tulerunt cadaver Saul
et cadavera filiorum eius
de muro Bethsan

veneruntque Iabes
et conbuserunt ea ibi

et tulerunt ossa eorum
et sepelierunt in nemore Iabes
et ieiunaverunt septem diebus