1 Samuel. Saul in Aendor.

[Samuel is dead, and Saul is still king, although not for much longer. On the eve of a big battle, he decides to use a witch to contact the spirit of Samuel even though Saul himself had outlawed the practice of witchcraft.]

28:5 et vidit Saul castra Philisthim et timuit et expavit cor eius nimis
28:6 consuluitque Dominum et non respondit ei neque per somnia neque per sacerdotes neque per prophetas
28:7 dixitque Saul servis suis quaerite mihi mulierem habentem pythonem et vadam ad eam et sciscitabor per illam et dixerunt servi eius ad eum est mulier habens pythonem in Aendor
28:8 mutavit ergo habitum suum vestitusque est aliis vestimentis abiit ipse et duo viri cum eo veneruntque ad mulierem nocte et ait divina mihi in pythone et suscita mihi quem dixero tibi
28:9 et ait mulier ad eum ecce tu nosti quanta fecerit Saul et quomodo eraserit magos et ariolos de terra quare ergo insidiaris animae meae ut occidar
28:10 et iuravit ei Saul in Domino dicens vivit Dominus quia non veniet tibi quicquam mali propter hanc rem
28:11 dixitque ei mulier quem suscitabo tibi qui ait Samuhelem suscita mihi
28:12 cum autem vidisset mulier Samuhelem exclamavit voce magna et dixit ad Saul quare inposuisti mihi tu es enim Saul
28:13 dixitque ei rex noli timere quid vidisti et ait mulier ad Saul deos vidi ascendentes de terra
28:14 dixitque ei qualis est forma eius quae ait vir senex ascendit et ipse amictus est pallio intellexit Saul quod Samuhel esset et inclinavit se super faciem suam in terra et adoravit
28:15 dixit autem Samuhel ad Saul quare inquietasti me ut suscitarer et ait Saul coartor nimis siquidem Philisthim pugnant adversum me et Deus recessit a me et exaudire me noluit neque in manu prophetarum neque per somnia vocavi ergo te ut ostenderes mihi quid faciam
28:16 et ait Samuhel quid interrogas me cum Dominus recesserit a te et transierit ad aemulum tuum [...]
28:19 et dabit Dominus etiam Israhel tecum in manu Philisthim cras autem tu et filii tui mecum eritis sed et castra Israhel tradet Dominus in manu Philisthim
28:20 statimque Saul cecidit porrectus in terram extimuerat enim verba Samuhel et robur non erat in eo quia non comederat panem tota die illa
28:21 ingressa est itaque mulier ad Saul et ait (conturbatus enim erat valde) dixitque ad eum ecce oboedivit ancilla tua voci tuae et posui animam meam in manu mea et audivi sermones tuos quos locutus es ad me
28:22 nunc igitur audi et tu vocem ancillae tuae ut ponam coram te buccellam panis et comedens convalescas ut possis iter facere