1 Samuel. Saul in Aendor.

et vidit Saul
castra Philisthim
et timuit et expavit
cor eius nimis

consuluitque Dominum
et non respondit ei
neque per somnia
neque per sacerdotes
neque per prophetas

dixitque Saul
servis suis

quaerite mihi mulierem
habentem pythonem
et vadam ad eam
et sciscitabor per illam

et dixerunt servi eius
ad eum

est mulier
habens pythonem
in Aendor

mutavit ergo habitum suum
vestitusque est aliis vestimentis

abiit ipse
et duo viri cum eo

veneruntque ad mulierem nocte
et ait

divina mihi in pythone
et suscita mihi
quem dixero tibi

et ait mulier ad eum

ecce
tu nosti
quanta fecerit Saul
et quomodo eraserit
magos et ariolos
de terra

quare ergo insidiaris
animae meae
ut occidar

et iuravit ei Saul
in Domino
dicens

vivit Dominus
quia non veniet tibi quicquam mali
propter hanc rem

dixitque ei mulier

quem suscitabo tibi

qui ait

Samuhelem suscita mihi

cum autem vidisset mulier
Samuhelem
exclamavit voce magna
et dixit ad Saul

quare inposuisti mihi

tu es enim Saul

dixitque ei rex

noli timere

quid vidisti

et ait mulier
ad Saul

deos vidi
ascendentes de terra

dixitque ei

qualis est forma eius

quae ait

vir senex ascendit
et ipse amictus est pallio

intellexit Saul
quod Samuhel esset
et inclinavit se
super faciem suam
in terra
et adoravit

dixit autem Samuhel
ad Saul

quare inquietasti me
ut suscitarer

et ait Saul

coartor nimis
siquidem Philisthim pugnant
adversum me
et Deus recessit a me
et exaudire me noluit
neque in manu prophetarum
neque per somnia

vocavi ergo te
ut ostenderes mihi
quid faciam

et ait Samuhel

quid interrogas me
cum Dominus recesserit a te
et transierit ad aemulum tuum

[...]

et dabit Dominus
etiam Israhel tecum
in manu Philisthim

cras autem tu et filii tui
mecum eritis

sed et castra Israhel
tradet Dominus
in manu Philisthim

statimque Saul cecidit
porrectus in terram

extimuerat enim verba Samuhel
et robur non erat in eo
quia non comederat panem
tota die illa

ingressa est itaque mulier
ad Saul
et ait
(conturbatus enim erat valde)
dixitque ad eum

ecce oboedivit ancilla tua
voci tuae
et posui animam meam
in manu mea
et audivi sermones tuos
quos locutus es
ad me

nunc igitur audi et tu
vocem ancillae tuae
ut ponam coram te
buccellam panis
et comedens convalescas
ut possis iter facere