1 Samuel. David et Goliath.

et tulit baculum suum
quem semper habebat
in manibus

et elegit sibi
quinque limpidissimos lapides
de torrente
et misit eos
in peram pastoralem
quam habebat secum

et fundam manu tulit
et processit adversum Philistheum

ibat autem Philistheus
incedens et adpropinquans
adversum David
et armiger eius ante eum

cumque inspexisset Philistheus
et vidisset David
despexit eum

erat enim adulescens
rufus
et pulcher aspectu

et dixit Philistheus
ad David

numquid ego canis sum
quod tu venis ad me
cum baculo

et maledixit Philistheus
David
in diis suis

dixitque ad David

veni ad me
et dabo carnes tuas
volatilibus caeli
et bestiis terrae

dixit autem David ad Philistheum

tu venis ad me
cum gladio et hasta et clypeo

ego autem venio ad te
in nomine Domini exercituum
Dei agminum Israhel
quibus exprobrasti

hodie et dabit te Dominus
in manu mea

et percutiam te
et auferam caput tuum a te
et dabo
cadaver castrorum Philisthim
hodie
volatilibus caeli
et bestiis terrae
ut sciat omnis terra
quia est Deus in Israhel

et noverit universa ecclesia haec
quia non in gladio nec in hasta
salvat Dominus

ipsius est enim bellum
et tradet vos
in manus nostras

cum ergo surrexisset Philistheus
et veniret et adpropinquaret
contra David
festinavit David
et cucurrit ad pugnam
ex adverso Philisthei

et misit manum suam
in peram
tulitque unum lapidem
et funda iecit
et percussit Philistheum
in fronte

et infixus est lapis
in fronte eius
et cecidit in faciem suam
super terram

praevaluitque David
adversus Philistheum
in funda et in lapide

percussumque Philistheum
interfecit
cumque gladium non haberet
in manu David

cucurrit et stetit
super Philistheum
et tulit gladium eius
et eduxit
de vagina sua
et interfecit eum
praeciditque caput eius

videntes autem Philisthim
quod mortuus esset
fortissimus eorum
fugerunt