1 Samuel. David Unctus Est.

dixitque Dominus
ad Samuhel

usquequo tu luges Saul
cum ego proiecerim eum
ne regnet super Israhel

imple cornu tuum
oleo
et veni
ut mittam te
ad Isai Bethleemitem

providi enim
in filiis eius
mihi regem

et ait Samuhel

quomodo vadam

audiet enim Saul
et interficiet me

et ait Dominus

vitulum de armento
tolles in manu tua
et dices
ad immolandum Domino
veni

et vocabis Isai
ad victimam
et ego ostendam tibi
quid facias
et ungues
quemcumque monstravero tibi

fecit ergo Samuhel
sicut locutus est ei Dominus
venitque in Bethleem
et admirati sunt
seniores civitatis
occurrentes ei
dixeruntque

pacificus ingressus tuus

et ait

pacificus

ad immolandum Domino
veni

sanctificamini
et venite mecum
ut immolem

sanctificavit ergo
Isai et filios eius
et vocavit eos
ad sacrificium

cumque ingressi essent
vidit Heliab
et ait

num coram Domino
est christus eius

et dixit Dominus
ad Samuhel

ne respicias vultum eius
neque altitudinem staturae eius
quoniam abieci eum

nec iuxta intuitum hominis
iudico

homo enim
videt ea
quae parent

Dominus autem
intuetur cor

et vocavit Isai
Abinadab
et adduxit eum
coram Samuhel
qui dixit

nec hunc
elegit Dominus

adduxit autem Isai
Samma
de quo ait

etiam hunc
non elegit Dominus

adduxit itaque Isai
septem filios suos
coram Samuhel
et ait Samuhel
ad Isai

non elegit Dominus
ex istis

dixitque Samuhel
ad Isai

numquid iam
conpleti sunt filii

qui respondit

adhuc reliquus est
parvulus
et pascit oves

et ait Samuhel
ad Isai

mitte
et adduc eum

nec enim discumbemus
priusquam ille
huc venerit

misit ergo
et adduxit eum

erat autem rufus
et pulcher aspectu
decoraque facie

et ait Dominus

surge
ungue eum

ipse est enim

tulit igitur Samuhel
cornu olei
et unxit eum
in medio fratrum eius
et directus est
spiritus Domini
in David
a die illa
et in reliquum

surgensque Samuhel
abiit in Ramatha