Fecerunt Regem Saul.
[There
are two stories in 1 Samuel that describe the naming of Saul as king. You
can read about Samuel anointing Saul as king in 1
Samuel 9-10. The story you will read here takes place after Samuel's anointing
of Saul. There are some who opposed the anointing of Saul as king, but as
a result of the events in this story Saul is confirmed as king.]
11:1 ascendit autem Naas Ammonites et pugnare
coepit adversus Iabesgalaad dixeruntque
omnes viri Iabes ad Naas habeto
nos foederatos et serviemus tibi
11:2 et respondit ad eos Naas Ammonites in
hoc feriam vobiscum foedus ut eruam
omnium vestrum oculos dextros ponamque vos obprobrium
in universo Israhel
11:3 et dixerunt ad eum seniores Iabes concede
nobis septem dies ut mittamus nuntios in universos
terminos Israhel et si non fuerit qui defendat
nos egrediemur ad te
11:4 venerunt ergo nuntii in Gabaath Saulis et
locuti sunt verba audiente populo et levavit
omnis populus vocem suam et flevit
11:5 et ecce Saul veniebat sequens boves
de agro et ait quid habet
populus quod plorat et narraverunt
ei verba virorum Iabes
11:6 et insilivit spiritus Domini in Saul cum audisset
verba haec et iratus est furor eius nimis
11:7 et adsumens utrumque bovem concidit in frusta
misitque in omnes terminos Israhel per manum nuntiorum
dicens quicumque non exierit
secutusque fuerit Saul
et Samuhelem sic fiet bubus eius invasit
ergo timor Domini populum et egressi sunt quasi
vir unus
11:8 et recensuit eos in Bezec fueruntque
filiorum Israhel trecenta milia virorum autem Iuda triginta milia
11:9 et dixerunt nuntiis qui venerant
sic dicetis viris qui sunt
in Iabesgalaad cras erit
vobis salus cum incaluerit sol venerunt
ergo nuntii et adnuntiaverunt viris Iabes qui laetati
sunt
11:10 et dixerunt mane exibimus
ad vos et facietis nobis omne quod placuerit
vobis
11:11 et factum est cum venisset
dies crastinus constituit Saul populum in tres
partes et ingressus est media castra in vigilia
matutina et percussit Ammon usque dum incalesceret
dies reliqui autem dispersi sunt ita ut non relinquerentur
in eis duo pariter
11:12 et ait populus ad Samuhel quis
est iste qui dixit
Saul non regnabit super nos
date viros et interficiemus
eos
11:13 et ait Saul non
occidetur quisquam in die hac quia hodie fecit
Dominus salutem in Israhel
11:14 dixit autem Samuhel ad populum venite
et eamus in Galgala et innovemus
ibi regnum
11:15 et perrexit omnis populus in Galgala et fecerunt
ibi regem Saul coram Domino in Galgala et immolaverunt
ibi victimas pacificas coram Domino et laetatus est
ibi Saul et cuncti viri Israhel nimis
