Fecerunt Regem Saul.

ascendit autem Naas Ammonites
et pugnare coepit
adversus Iabesgalaad

dixeruntque omnes viri Iabes
ad Naas

habeto nos foederatos
et serviemus tibi

et respondit ad eos
Naas Ammonites

in hoc
feriam vobiscum foedus
ut eruam
omnium vestrum oculos dextros
ponamque vos obprobrium
in universo Israhel

et dixerunt ad eum
seniores Iabes

concede nobis septem dies
ut mittamus nuntios
in universos terminos Israhel
et si non fuerit
qui defendat nos
egrediemur ad te

venerunt ergo nuntii
in Gabaath Saulis
et locuti sunt verba
audiente populo
et levavit omnis populus
vocem suam
et flevit

et ecce Saul veniebat
sequens boves de agro
et ait

quid habet populus
quod plorat

et narraverunt ei
verba virorum Iabes

et insilivit spiritus Domini
in Saul
cum audisset verba haec
et iratus est furor eius nimis

et adsumens utrumque bovem
concidit in frusta
misitque in omnes terminos Israhel
per manum nuntiorum
dicens

quicumque non exierit
secutusque fuerit
Saul et Samuhelem
sic fiet bubus eius

invasit ergo timor Domini
populum
et egressi sunt
quasi vir unus

et recensuit eos
in Bezec
fueruntque
filiorum Israhel
trecenta milia

virorum autem Iuda
triginta milia

et dixerunt nuntiis
qui venerant

sic dicetis viris
qui sunt in Iabesgalaad

cras erit vobis salus
cum incaluerit sol

venerunt ergo nuntii
et adnuntiaverunt viris Iabes
qui laetati sunt

et dixerunt

mane exibimus ad vos
et
facietis nobis omne
quod
placuerit vobis

et factum est
cum venisset dies crastinus
constituit Saul populum
in tres partes
et ingressus est
media castra
in vigilia matutina

et percussit Ammon
usque dum incalesceret dies

reliqui autem
dispersi sunt
ita ut non relinquerentur in eis
duo pariter

et ait populus
ad Samuhel

quis est iste
qui dixit

Saul non regnabit
super nos

date viros
et interficiemus eos

et ait Saul

non occidetur quisquam
in die hac
quia hodie fecit Dominus salutem
in Israhel

dixit autem Samuhel
ad populum

venite
et eamus in Galgala
et innovemus ibi regnum

et perrexit omnis populus
in Galgala
et fecerunt ibi regem Saul
coram Domino
in Galgala

et immolaverunt ibi
victimas pacificas
coram Domino

et laetatus est ibi Saul
et cuncti viri Israhel
nimis