1 Samuel. Dagon et Arca Dei.
Philisthim
autem
tulerunt arcam Dei
et asportaverunt eam
a lapide Adiutorii
in Azotum
tulerunt Philisthim
arcam Dei
et intulerunt eam
in templum Dagon
et statuerunt eam
iuxta Dagon
cumque surrexissent diluculo
Azotii
altera die
ecce Dagon iacebat
pronus in terram
ante arcam Domini
et tulerunt Dagon
et restituerunt eum
in loco suo
rursumque mane
die alio
consurgentes
invenerunt Dagon
iacentem super faciem suam
in terram
coram arca Domini
caput autem Dagon
et duae palmae manuum eius
abscisae erant
super limen
porro Dagon truncus solus
remanserat in loco suo
propter hanc causam
non calcant
sacerdotes Dagon
et omnes
qui ingrediuntur templum eius
super limen Dagon
in Azoto
usque in hodiernum diem
adgravata autem est
manus Domini
super Azotios
et demolitus est eos
et percussit
in secretiori parte natium
Azotum
et fines eius
videntes autem
viri azotii
huiuscemodi plagam
dixerunt
non maneat
arca Dei Israhel
apud nos
quoniam dura est
manus eius
super nos
et super Dagon
deum nostrum
et mittentes congregaverunt
omnes satrapas Philisthinorum
ad se
et dixerunt
quid faciemus
de arca Dei Israhel
responderuntque Getthei
circumducatur
arca Dei Israhel
et circumduxerunt
arcam Dei Israhel
illis autem circumducentibus eam
fiebat manus Dei
per singulas civitates
interfectionis magnae nimis
et percutiebat viros
uniuscuiusque urbis
a parvo usque ad maiorem
et conputrescebant
prominentes extales eorum
miserunt ergo arcam Dei
in Accaron
cumque venisset arca Dei
in Accaron
exclamaverunt Accaronitae
dicentes
adduxerunt ad nos
arcam Dei Israhel
ut interficiat nos
et populum nostrum
miserunt itaque
et congregaverunt
omnes satrapas Philisthinorum
qui dixerunt
dimittite arcam Dei Israhel
et revertatur in locum suum
et non interficiat nos
cum populo nostro
fiebat enim pavor mortis
in singulis urbibus
et gravissima valde manus Dei
viri quoque
qui mortui non fuerant
percutiebantur
in secretiori parte natium
et ascendebat ululatus
uniuscuiusque civitatis
in caelum
