1 Samuel. Helcana et Anna.

et habuit duas uxores

nomen uni Anna
et nomen secundae Fenenna

fueruntque Fenennae
filii

Annae autem
non erant liberi

et ascendebat vir ille
de civitate sua
statutis diebus
ut adoraret
et sacrificaret Domino exercituum
in Silo

erant autem ibi
duo filii Heli
Ofni et Finees
sacerdotes Domini

venit ergo dies
et immolavit Helcana
deditque Fenennae uxori suae
et cunctis filiis eius et filiabus
partes

Annae autem dedit
partem unam
tristis
quia Annam diligebat

Dominus autem
concluserat vulvam eius

adfligebat quoque eam
aemula eius
et vehementer angebat
in tantum ut exprobraret
quod conclusisset Dominus
vulvam eius

sicque faciebat
per singulos annos
cum redeunte tempore ascenderent
templum Domini
et sic provocabat eam
porro illa flebat
et non capiebat cibum

dixit ergo ei
Helcana vir suus

Anna
cur fles
et quare non comedis
et quam ob rem
adfligitur cor tuum

numquid non ego
melior sum tibi
quam decem filii

surrexit autem Anna
postquam comederat in Silo
et biberat
et Heli sacerdote sedente
super sellam
ante postes templi Domini

cum esset amaro animo
oravit Dominum
flens largiter

et votum vovit
dicens

Domine exercituum
si respiciens videris
adflictionem famulae tuae
et recordatus mei fueris
nec oblitus ancillae tuae
dederisque servae tuae
sexum virilem
dabo eum Domino
omnes dies vitae eius
et novacula non ascendet
super caput eius

factum est ergo
cum illa multiplicaret preces
coram Domino
ut Heli observaret os eius

porro Anna loquebatur
in corde suo
tantumque labia illius movebantur
et vox penitus non audiebatur

aestimavit igitur eam Heli
temulentam

dixitque ei

usquequo ebria eris

digere paulisper vinum
quo mades

respondens Anna

nequaquam

inquit

domine mi

nam mulier infelix nimis
ego sum
vinumque
et omne
quod inebriare potest
non bibi

sed effudi animam meam
in conspectu Domini

ne reputes ancillam tuam
quasi unam de filiabus Belial
quia ex multitudine
doloris et maeroris mei
locuta sum
usque in praesens

tunc Heli ait ei

vade in pace
et Deus Israhel
det tibi petitionem
quam rogasti eum

et illa dixit

utinam inveniat ancilla tua
gratiam in oculis tuis

et abiit mulier
in viam suam
et comedit
vultusque eius
non sunt amplius in diversa mutati

et surrexerunt mane
et adoraverunt coram Domino
reversique sunt
et venerunt in domum suam Ramatha

cognovit autem Helcana
Annam uxorem suam
et recordatus est eius
Dominus

et factum est
post circulum dierum
concepit Anna
et peperit filium
vocavitque nomen eius
Samuhel
eo quod
a Domino postulasset eum