Judges. Hospitium in Gabaa.
[As
the story begins, a man is traveling back to his home in Ephraim after having
journeyed to Bethlehem. He and his companions find themselves in the city
of Gabaa at nightfall,]
19:15 deverteruntque ad eam ut manerent
ibi quo cum intrassent sedebant
in platea civitatis et nullus eos recipere volebat
hospitio
19:16 et ecce apparuit homo senex revertens de
agro et de opere suo vespere qui et ipse erat de
monte Ephraim et peregrinus habitabat in Gabaa
[...]
19:17 elevatisque oculis vidit senex sedentem hominem
cum sarcinulis suis in platea civitatis et dixit
ad eum unde venis et quo vadis
19:18 qui respondit ei profecti
sumus de Bethleem Iuda et pergimus ad locum
nostrum qui est in latere montis Ephraim unde ieramus
Bethleem et nunc vadimus
ad domum Dei nullusque nos sub tectum suum vult
recipere
19:19 habentes paleas et faenum in asinorum pabulum
et panem ac vinum in meos et ancillae tuae usus et pueri qui mecum est
nulla re indigemus
nisi hospitio
19:20 cui respondit senex pax
tecum sit ego praebebo
omnia quae necessaria sunt
tantum quaeso ne in platea maneas
19:21 introduxitque eum in domum suam et pabulum
asinis praebuit ac postquam laverunt
pedes suos recepit eos in convivium
19:22 illis epulantibus et post laborem itineris cibo ac potu reficientibus
corpora venerunt viri civitatis illius filii Belial
id est absque iugo et circumdantes domum senis fores pulsare coeperunt
clamantes ad dominum domus atque dicentes educ
virum qui ingressus est domum tuam ut abutamur
eo
19:23 egressusque est
ad eos senex et ait nolite
fratres nolite facere malum hoc quia ingressus
est homo hospitium meum et cessate
ab hac stultitia
19:24 habeo filiam virginem
et hic homo habet concubinam educam
eas ad vos ut humilietis eas et vestram libidinem
conpleatis tantum
obsecro ne scelus hoc contra naturam operemini
in virum
19:25 nolebant adquiescere sermonibus eius quod
cernens homo eduxit ad eos concubinam suam et eis
tradidit inludendam qua cum tota nocte abusi
essent dimiserunt eam mane
19:26 at mulier recedentibus tenebris venit ad
ostium domus ubi manebat dominus suus et ibi corruit
19:27 mane facto surrexit homo et aperuit
ostium ut coeptam expleret viam et ecce concubina
eius iacebat ante ostium sparsis in limine manibus
19:28 cui ille putans eam quiescere loquebatur
surge ut ambulemus
qua nihil respondente intellegens quod erat
tulit eam et inposuit
asino reversusque est
in domum suam
19:29 quam cum esset ingressus arripuit
gladium et cadaver uxoris cum ossibus suis in duodecim partes ac frusta concidens
misit in omnes terminos Israhel
[By sending this horrifying signal, the man called for revenge; you can read the rest of the story in the Book of Judges.]
