Judges. Hospitium in Gabaa.
deverteruntque
ad eam
ut manerent ibi
quo cum intrassent
sedebant in platea civitatis
et nullus eos recipere volebat
hospitio
et ecce apparuit homo senex
revertens de agro
et de opere suo
vespere
qui et ipse erat
de monte Ephraim
et peregrinus habitabat in Gabaa
[...]
elevatisque oculis
vidit senex
sedentem hominem
cum sarcinulis suis
in platea civitatis
et dixit ad eum
unde venis
et quo vadis
qui respondit ei
profecti sumus
de Bethleem Iuda
et pergimus ad locum nostrum
qui est in latere montis Ephraim
unde ieramus Bethleem
et nunc vadimus
ad domum Dei
nullusque nos
sub tectum suum
vult recipere
habentes paleas et faenum
in asinorum pabulum
et panem ac vinum
in meos et ancillae tuae usus et pueri
qui mecum est
nulla re indigemus
nisi hospitio
cui respondit senex
pax tecum sit
ego praebebo omnia
quae necessaria sunt
tantum quaeso
ne in platea maneas
introduxitque eum
in domum suam
et pabulum asinis praebuit
ac postquam laverunt pedes suos
recepit eos in convivium
illis epulantibus
et post laborem itineris
cibo ac potu reficientibus corpora
venerunt viri civitatis illius
filii Belial
id est absque iugo
et circumdantes domum senis
fores pulsare coeperunt
clamantes ad dominum domus
atque dicentes
educ virum
qui ingressus est domum tuam
ut abutamur eo
egressusque est ad
eos
senex
et ait
nolite fratres
nolite facere malum hoc
quia ingressus est homo
hospitium meum
et cessate
ab hac stultitia
habeo filiam virginem
et hic homo habet concubinam
educam eas ad vos
ut humilietis eas
et vestram libidinem conpleatis
tantum obsecro
ne scelus hoc contra naturam
operemini in virum
nolebant adquiescere
sermonibus eius
quod cernens
homo eduxit ad eos
concubinam suam
et eis tradidit inludendam
qua cum
tota nocte abusi essent
dimiserunt eam mane
at mulier
recedentibus tenebris
venit ad ostium domus
ubi manebat dominus suus
et ibi corruit
mane facto
surrexit homo
et aperuit ostium
ut coeptam expleret viam
et ecce
concubina eius iacebat
ante ostium
sparsis in limine manibus
cui ille
putans eam quiescere
loquebatur
surge
ut ambulemus
qua nihil respondente
intellegens
quod erat
tulit eam
et inposuit asino
reversusque est
in domum suam
quam cum esset ingressus
arripuit gladium
et cadaver uxoris
cum ossibus suis
in duodecim partes
ac frusta concidens
misit
in omnes terminos Israhel
