Judges. Samson Mortuus Est.
[The
first verse here was also included in the previous
reading.]
16:21 quem cum adprehendissent Philisthim statim
eruerunt oculos eius et duxerunt
Gazam vinctum catenis et clausum in carcere molere fecerunt
16:22 iamque capilli eius renasci coeperant
16:23 et principes Philisthinorum convenerunt in
unum ut immolarent hostias magnificas Dagon deo
suo et epularentur dicentes tradidit
deus noster inimicum nostrum Samson in manus nostras
16:24 quod etiam populus videns laudabat deum suum
eademque dicebat tradidit
deus noster in manus nostras adversarium qui delevit
terram nostram et occidit plurimos
16:25 laetantesque per convivia sumptis iam epulis praeceperunt
ut vocaretur Samson et ante eos luderet
qui adductus de carcere ludebat ante eos feceruntque
eum stare inter duas columnas
16:26 qui dixit puero regenti gressus suos dimitte
me ut tangam columnas quibus omnis inminet
domus ut recliner super eas et paululum requiescam
16:27 domus autem plena erat virorum ac mulierum
et erant ibi omnes principes Philisthinorum ac
de tecto et solario circiter tria milia utriusque sexus spectabant
ludentem Samson
16:28 at ille invocato Domino ait Domine
Deus memento mei et redde
nunc mihi pristinam fortitudinem Deus meus ut ulciscar
me de hostibus meis et pro amissione duorum luminum unam ultionem recipiam
16:29 et adprehendens ambas columnas quibus innitebatur
domus alteramque earum dextera et alteram leva tenens
16:30 ait moriatur
anima mea cum Philisthim concussisque fortiter columnis cecidit
domus super omnes principes et ceteram multitudinem quae ibi erat
multoque plures interfecit moriens quam ante vivus
occiderat
16:31 descendentes autem fratres eius et universa cognatio tulerunt
corpus eius et sepelierunt inter Saraa et Esthaol
in sepulchro patris Manue iudicavitque Israhel
viginti annis
