Judges. Samson Mortuus Est.

quem cum adprehendissent Philisthim
statim eruerunt oculos eius
et duxerunt Gazam
vinctum catenis
et clausum in carcere
molere fecerunt

iamque capilli eius
renasci coeperant

et principes Philisthinorum
convenerunt in unum
ut immolarent hostias magnificas
Dagon deo suo
et epularentur
dicentes

tradidit deus noster
inimicum nostrum Samson
in manus nostras

quod etiam populus videns
laudabat deum suum
eademque dicebat

tradidit deus noster
in manus nostras
adversarium
qui delevit terram nostram
et occidit plurimos

laetantesque per convivia
sumptis iam epulis
praeceperunt
ut vocaretur Samson
et ante eos luderet

qui adductus de carcere
ludebat ante eos
feceruntque eum stare
inter duas columnas

qui dixit puero
regenti gressus suos

dimitte me
ut tangam columnas
quibus omnis inminet domus
ut recliner super eas
et paululum requiescam

domus autem plena erat
virorum ac mulierum
et erant ibi
omnes principes Philisthinorum
ac de tecto et solario
circiter tria milia utriusque sexus
spectabant ludentem Samson

at ille
invocato Domino
ait

Domine Deus
memento mei
et redde nunc mihi
pristinam fortitudinem
Deus meus
ut ulciscar me
de hostibus meis
et pro amissione duorum luminum
unam ultionem recipiam

et adprehendens ambas columnas
quibus innitebatur domus
alteramque earum dextera
et alteram leva tenens

ait

moriatur anima mea
cum Philisthim

concussisque fortiter columnis
cecidit domus
super omnes principes
et ceteram multitudinem
quae ibi erat

multoque plures interfecit moriens
quam ante vivus occiderat

descendentes autem fratres eius
et universa cognatio
tulerunt corpus eius
et sepelierunt inter Saraa et Esthaol
in sepulchro patris Manue

iudicavitque Israhel
viginti annis