Judges. Samson et Dalila.
16:4
post haec amavit mulierem quae habitabat
in valle Sorech et vocabatur Dalila
16:5 veneruntque ad eam principes Philisthinorum
atque dixerunt decipe
eum et disce ab illo in quo tantam habeat
fortitudinem et quomodo eum superare valeamus et
vinctum adfligere quod si feceris
dabimus tibi singuli mille centum argenteos
16:6 locuta est ergo Dalila ad Samson dic
mihi obsecro in quo sit
tua maxima fortitudo et quid sit quo ligatus erumpere
nequeas
16:7 cui respondit Samson si
septem nervicis funibus necdum siccis et adhuc humentibus ligatus
fuero infirmus ero ut ceteri homines
16:8 adtuleruntque ad eam satrapae Philisthinorum
septem funes ut dixerat quibus vinxit
eum
16:9 latentibus apud se insidiis et in cubiculo finem rei expectantibus clamavitque
ad eum Philisthim super te Samson qui rupit
vincula quomodo si rumpat quis filum de stuppae
tortum putamine cum odorem ignis acceperit et non
est cognitum in quo esset
fortitudo eius
16:10 dixitque ad eum Dalila ecce
inlusisti mihi et falsum locutus
es saltim nunc indica
quo ligari debeas
16:11 cui ille respondit si
ligatus fuero novis funibus qui numquam fuerunt
in opere infirmus ero et aliorum hominum similis
16:12 quibus rursum Dalila vinxit eum et clamavit
Philisthim super te Samson in cubiculo insidiis
praeparatis qui ita rupit vincula quasi fila telarum
16:13 dixitque Dalila rursum ad eum usquequo
decipis me et falsum loqueris
ostende quo vinciri
debeas si
inquit septem crines capitis
mei cum licio plexueris et clavum his circumligatum
terrae fixeris infirmus ero
16:14 quod cum fecisset Dalila dixit
ad eum Philisthim super te Samson qui consurgens
de somno extraxit clavum cum crinibus et licio
16:15 dixitque ad eum Dalila quomodo
dicis quod ames me cum
animus tuus non sit mecum per
tres vices mentitus es mihi et noluisti
dicere in quo sit tua maxima fortitudo
16:16 cumque molesta ei esset et per multos dies
iugiter adhereret spatium ad quietem non tribuens
defecit anima eius et ad mortem usque lassata
est
16:17 tunc aperiens veritatem rei dixit ad eam
ferrum numquam ascendit super
caput meum quia nazareus id est consecratus Deo
sum de utero matris meae si
rasum fuerit caput meum recedet
a me fortitudo mea et deficiam eroque
ut ceteri homines
16:18 videns illa quod confessus ei esset
omnem animum suum misit ad principes Philisthinorum
atque mandavit ascendite
adhuc semel quia nunc mihi aperuit cor suum
qui ascenderunt adsumpta pecunia quam promiserant
16:19 at illa dormire eum fecit super genua sua
et in sinu suo reclinare caput vocavitque tonsorem
et rasit septem crines eius et coepit
abicere eum et a se repellere statim enim ab eo fortitudo discessit
16:20 dixitque Philisthim
super te Samson qui de somno consurgens dixit
in animo suo egrediar sicut
ante feci et me excutiam
nesciens quod Dominus recessisset ab eo
16:21 quem cum adprehendissent Philisthim statim
eruerunt oculos eius et duxerunt
Gazam vinctum catenis et clausum in carcere molere fecerunt
