Judges. Samson et Dalila.

post haec
amavit mulierem
quae habitabat
in valle Sorech
et vocabatur Dalila

veneruntque ad eam
principes Philisthinorum
atque dixerunt

decipe eum
et disce ab illo
in quo
tantam habeat fortitudinem
et quomodo eum superare valeamus
et vinctum adfligere

quod si feceris
dabimus tibi singuli
mille centum argenteos

locuta est ergo
Dalila ad Samson

dic mihi
obsecro
in quo sit
tua maxima fortitudo
et quid sit
quo ligatus
erumpere nequeas

cui respondit Samson

si septem nervicis funibus
necdum siccis
et adhuc humentibus
ligatus fuero
infirmus ero
ut ceteri homines

adtuleruntque ad eam
satrapae Philisthinorum
septem funes
ut dixerat
quibus vinxit eum

latentibus apud se insidiis
et in cubiculo
finem rei expectantibus
clamavitque ad eum

Philisthim super te
Samson

qui rupit vincula
quomodo si rumpat quis
filum de stuppae
tortum putamine
cum odorem ignis
acceperit

et non est cognitum
in quo esset
fortitudo eius

dixitque ad eum
Dalila

ecce inlusisti mihi
et falsum locutus es

saltim nunc indica
quo ligari debeas

cui ille respondit

si ligatus fuero
novis funibus
qui numquam
fuerunt in opere
infirmus ero
et aliorum hominum
similis

quibus rursum
Dalila vinxit eum
et clamavit

Philisthim super te
Samson

in cubiculo
insidiis praeparatis

qui ita
rupit vincula
quasi fila telarum

dixitque Dalila rursum
ad eum

usquequo decipis me
et falsum loqueris

ostende
quo vinciri debeas

si

inquit

septem crines capitis mei
cum licio plexueris
et clavum his circumligatum
terrae fixeris
infirmus ero

quod cum fecisset
Dalila dixit ad eum

Philisthim super te
Samson

qui consurgens de somno
extraxit clavum
cum crinibus et licio

dixitque ad eum
Dalila

quomodo dicis
quod ames me
cum animus tuus
non sit mecum

per tres vices
mentitus es mihi
et noluisti dicere
in quo sit
tua maxima fortitudo

cumque molesta ei esset
et per multos dies iugiter
adhereret
spatium ad quietem
non tribuens
defecit anima eius
et ad mortem usque
lassata est

tunc aperiens veritatem rei
dixit ad eam

ferrum numquam ascendit
super caput meum
quia nazareus
id est consecratus Deo
sum de utero matris meae

si rasum fuerit
caput meum
recedet a me
fortitudo mea
et deficiam
eroque
ut ceteri homines

videns illa
quod confessus ei esset
omnem animum suum
misit ad principes Philisthinorum
atque mandavit

ascendite adhuc semel
quia nunc mihi aperuit
cor suum

qui ascenderunt
adsumpta pecunia
quam promiserant

at illa
dormire eum fecit
super genua sua
et in sinu suo
reclinare caput
vocavitque tonsorem
et rasit septem crines eius
et coepit abicere eum
et a se repellere

statim enim ab eo
fortitudo discessit

dixitque

Philisthim super te
Samson

qui de somno consurgens
dixit in animo suo

egrediar
sicut ante feci
et me excutiam

nesciens
quod Dominus recessisset
ab eo

quem cum adprehendissent
Philisthim
statim eruerunt oculos eius
et duxerunt Gazam
vinctum catenis
et clausum in carcere
molere fecerunt