Judges. Ultio Samson.

post aliquantum autem temporis
cum dies triticeae messis
instarent
venit Samson
invisere volens uxorem suam
et adtulit ei
hedum de capris

cumque cubiculum eius
solito vellet intrare
prohibuit eum pater illius
dicens

putavi
quod odisses eam

et ideo tradidi illam
amico tuo

sed habet sororem
quae iunior
et pulchrior illa est

sit tibi
pro ea
uxor

cui respondit Samson

ab hac die
non erit culpa in me
contra Philistheos

faciam enim vobis
mala

perrexitque
et cepit trecentas vulpes
caudasque earum iunxit
ad caudas
et faces ligavit in medio

quas igne succendens
dimisit
ut huc illucque discurrerent

quae statim perrexerunt
in segetes Philisthinorum

quibus succensis
et conportatae iam fruges
et adhuc stantes in stipula
concrematae sunt
in tantum
ut vineas quoque
et oliveta
flamma consumeret

dixeruntque Philisthim

quis fecit hanc rem

quibus dictum est

Samson
gener Thamnathei
quia tulit uxorem eius
et alteri tradidit
haec operatus est

ascenderuntque Philisthim
et conbuserunt
tam mulierem
quam patrem eius

quibus ait Samson

licet haec feceritis
tamen adhuc
ex vobis expetam ultionem
et tunc quiescam

percussitque eos
ingenti plaga
ita ut stupentes
suram femori inponerent

et descendens
habitavit
in spelunca petrae Aetham

igitur ascendentes Philisthim
in terra Iuda
castrametati sunt
et in loco
qui postea vocatus est Lehi
id est Maxilla
eorum est fusus exercitus

dixeruntque ad eos
de tribu Iuda

cur ascendistis
adversum nos

qui responderunt

ut ligemus Samson
venimus
et reddamus ei
quae in nos
operatus est

descenderunt ergo
tria milia virorum de Iuda
ad specum silicis Aetham
dixeruntque ad Samson

nescis
quod Philisthim
imperent nobis

quare hoc facere voluisti

quibus ille ait

sicut fecerunt mihi
feci eis

ligare

inquiunt

te venimus
et tradere in manus Philisthinorum

iurate

respondit

mihi
quod non me occidatis

dixerunt

non te occidimus
sed vinctum tradimus

ligaveruntque eum
duobus novis funibus
et tulerunt de petra Aetham

qui cum venisset
ad locum Maxillae
et Philisthim vociferantes
occurrissent ei
inruit
spiritus Domini
in eum
et sicut solent
ad odorem ignis
lina consumi
ita vincula
quibus ligatus erat
dissipata sunt et soluta

inventamque maxillam
id est mandibulam asini
quae iacebat
arripiens
interfecit in ea
mille viros

et ait

in maxilla asini
in mandibula pulli asinarum
delevi eos
et percussi mille viros