Judges. Samson et Uxor Eius.

descendit igitur Samson
in Thamnatha
vidensque ibi mulierem
de filiabus Philisthim

ascendit et nuntiavit
patri suo et matri
dicens

vidi mulierem in Thamnatha
de filiabus Philisthinorum
quam quaeso
ut mihi accipiatis
uxorem

cui dixerunt
pater et mater sua

numquid non est mulier
in filiabus fratrum tuorum
et in omni populo meo
quia vis accipere uxorem
de Philisthim
qui incircumcisi sunt

dixitque Samson
ad patrem suum

hanc mihi accipe
quia placuit oculis meis

[...]

descendit itaque Samson
cum patre suo et matre
in Thamnatha

cumque venissent
ad vineas oppidi
apparuit catulus leonis
saevus rugiens
et occurrit ei

inruit autem spiritus Domini
in Samson
et dilaceravit leonem
quasi hedum
in frusta
concerperet
nihil omnino habens in manu

et hoc
patri et matri
noluit indicare

descenditque
et locutus est mulieri
quae placuerat oculis eius

et post aliquot dies
revertens
ut acciperet eam
declinavit
ut videret cadaver leonis

et ecce
examen apium
in ore leonis erat
ac favus mellis

[...]

descendit itaque pater eius
ad mulierem
et fecit filio suo Samson
convivium

sic enim iuvenes
facere consuerant

cum igitur cives loci
vidissent eum
dederunt ei
sodales triginta
qui essent cum eo

quibus
locutus est Samson

proponam vobis problema
quod si solveritis mihi
intra septem dies convivii
dabo vobis
triginta sindones
et totidem tunicas

sin autem non potueritis solvere
vos dabitis mihi
triginta sindones
et eiusdem numeri tunicas

qui responderunt ei

propone problema
ut audiamus

dixitque eis

de comedente
exivit cibus
et de forte
est egressa dulcedo

nec potuerunt
per tres dies
propositionem solvere

cumque adesset dies septimus
dixerunt ad uxorem Samson

blandire viro tuo
et suade ei
ut indicet tibi
quid significet problema

quod si facere nolueris
incendimus et te
et domum patris tui

an idcirco
nos vocastis ad nuptias
ut spoliaretis

quae fundebat apud Samson
lacrimas
et querebatur
dicens

odisti me
et non diligis

idcirco problema
quod proposuisti filiis populi mei
non vis mihi exponere

at ille respondit

patri meo et matri
nolui dicere
et tibi indicare potero

septem igitur diebus convivii
flebat apud eum
tandemque die septimo
cum ei molesta esset
exposuit

quae statim indicavit
civibus suis

et illi dixerunt ei
die septimo
ante solis occubitum

quid dulcius melle
et quid leone fortius

qui ait ad eos

si non arassetis
in vitula mea
non invenissetis
propositionem meam

inruit itaque in eo
spiritus Domini

descenditque Ascalonem
et percussit ibi
triginta viros
quorum ablatas vestes
dedit his
qui problema solverant

iratusque nimis
ascendit in domum patris sui

uxor autem eius
accepit maritum
unum de amicis eius et pronubis