Judges. Manue et Uxor Eius.

erat autem vir quidam
de Saraa
et de stirpe Dan
nomine Manue
habens uxorem sterilem

cui apparuit angelus Domini
et dixit ad eam

sterilis es
et absque liberis
sed concipies
et paries filium

cave ergo
ne vinum bibas ac siceram
ne inmundum quicquam comedas

quia concipies
et paries filium
cuius non tanget caput novacula

erit enim nazareus Dei
ab infantia sua
et ex matris utero

et ipse incipiet liberare Israhel
de manu Philisthinorum

quae cum venisset ad maritum
dixit ei

vir Dei
venit ad me
habens vultum angelicum
terribilis nimis

quem cum interrogassem
quis esset
et unde venisset
et quo nomine vocaretur
noluit mihi dicere

sed hoc respondit

ecce concipies
et paries filium
cave ne vinum bibas et siceram
et ne aliquo vescaris inmundo

erit enim puer
nazareus Dei
ab infantia sua
et ex utero matris
usque ad diem mortis suae

oravit itaque Manue Deum
et ait

obsecro Domine
ut vir Dei
quem misisti
veniat iterum
et doceat nos
quid debeamus facere
de puero
qui nasciturus est

exaudivitque Dominus
precantem Manue
et apparuit rursum angelus Domini
uxori eius
sedenti in agro

Manue autem
maritus eius
non erat
cum ea

quae
cum vidisset angelum
festinavit
et cucurrit ad virum suum
nuntiavitque ei
dicens

ecce apparuit mihi vir
quem ante videram

qui surrexit
et secutus est uxorem suam
veniensque ad virum
dixit ei

tu es
qui locutus es mulieri

et ille respondit

ego sum

[...]

tulit itaque Manue
hedum de capris
et libamenta
et posuit super petram
offerens Domino
qui facit mirabilia

ipse autem
et uxor eius
intuebantur

cumque ascenderet flamma altaris
in caelum
angelus Domini in flamma
pariter ascendit

quod cum vidisset
Manue et uxor eius
proni ceciderunt
in terram

et ultra non eis apparuit
angelus Domini
statimque intellexit Manue
angelum esse Domini

et dixit ad uxorem suam

morte moriemur
quia vidimus Deum

cui respondit mulier

si Dominus nos vellet occidere
de manibus nostris
holocaustum et libamenta
non suscepisset
nec ostendisset nobis
haec omnia
neque ea quae sunt ventura
dixisset

peperit itaque filium
et vocavit nomen eius
Samson

crevitque puer
et benedixit ei Dominus