Judges. Gedeon.
6:11 venit autem angelus Domini et sedit
sub quercu quae erat in Ephra et pertinebat
ad Ioas patrem familiae Ezri cumque Gedeon filius eius excuteret
atque purgaret frumenta in torculari ut fugeret
Madian
6:12 apparuit ei et ait
Dominus tecum virorum fortissime
6:13 dixitque ei Gedeon obsecro
Domine si Dominus nobiscum est cur adprehenderunt
nos haec omnia ubi sunt
mirabilia eius quae narraverunt patres nostri atque
dixerunt de Aegypto eduxit
nos Dominus nunc autem dereliquit
nos et tradidit in manibus Madian
6:14 respexitque ad eum Dominus et ait
vade in hac fortitudine tua
et liberabis Israhel de manu Madian scito
quod miserim te
6:15 qui respondens ait obsecro
Domine mi in quo liberabo Israhel ecce
familia mea infima est in Manasse et ego minimus
in domo patris mei 6:16 dixitque ei Dominus
ego ero tecum et percuties
Madian quasi unum virum
[...]
7:2 dixitque Dominus ad Gedeon multus
tecum est populus nec tradetur
Madian in manus eius ne glorietur contra me Israhel
et dicat meis viribus liberatus
sum
7:3 loquere ad populum
et cunctis audientibus praedica
qui formidolosus et timidus est
revertatur recesseruntque
de monte Galaad et reversa sunt ex populo viginti
duo milia virorum et tantum decem milia remanserunt
7:4 dixitque Dominus ad Gedeon adhuc
populus multus est duc
eos ad aquas et ibi probabo illos et
de quo dixero tibi ut tecum vadat
ipse pergat quem ire
prohibuero revertatur
7:5 cumque descendisset populus ad aquas dixit
Dominus ad Gedeon qui lingua lambuerint
aquas sicut solent canes lambere separabis
eos seorsum qui autem curvatis genibus biberint
in altera parte erunt
7:6 fuit itaque numerus eorum qui manu ad os proiciente
aquas lambuerant trecenti viri omnis autem reliqua
multitudo flexo poplite biberat
7:7 et ait Dominus ad Gedeon in
trecentis viris qui lambuerunt aquas liberabo
vos et tradam Madian in manu tua omnis
autem reliqua multitudo revertatur in locum suum
