Judges. Gedeon.

venit autem angelus Domini
et sedit sub quercu
quae erat in Ephra
et pertinebat ad Ioas
patrem familiae Ezri

cumque Gedeon filius eius
excuteret atque purgaret frumenta
in torculari
ut fugeret Madian
apparuit ei
et ait

Dominus tecum virorum fortissime

dixitque ei Gedeon

obsecro Domine
si Dominus nobiscum est
cur adprehenderunt nos haec omnia

ubi sunt mirabilia eius
quae narraverunt patres nostri
atque dixerunt
de Aegypto eduxit nos Dominus

nunc autem dereliquit nos
et tradidit in manibus Madian

respexitque ad eum Dominus
et ait

vade
in hac fortitudine tua
et liberabis Israhel
de manu Madian

scito
quod miserim te

qui respondens ait

obsecro Domine mi
in quo liberabo Israhel

ecce familia mea
infima est
in Manasse
et ego minimus
in domo patris mei

dixitque ei Dominus

ego ero tecum
et percuties Madian
quasi unum virum

[...]

dixitque Dominus
ad Gedeon

multus tecum est populus
nec tradetur Madian
in manus eius
ne glorietur contra me Israhel
et dicat
meis viribus
liberatus sum

loquere ad populum

et cunctis audientibus
praedica

qui formidolosus et timidus est
revertatur

recesseruntque
de monte Galaad

et reversa sunt ex populo
viginti duo milia virorum

et tantum decem milia
remanserunt

dixitque Dominus
ad Gedeon

adhuc populus multus est

duc eos ad aquas
et ibi probabo illos

et de quo dixero tibi
ut tecum vadat
ipse pergat

quem ire prohibuero
revertatur

cumque descendisset populus
ad aquas
dixit Dominus
ad Gedeon

qui lingua lambuerint aquas
sicut solent canes lambere
separabis eos seorsum

qui autem
curvatis genibus
biberint
in altera parte erunt

fuit itaque numerus eorum
qui
manu ad os proiciente
aquas lambuerant
trecenti viri

omnis autem reliqua multitudo
flexo poplite
biberat

et ait Dominus
ad Gedeon

in trecentis viris
qui lambuerunt aquas
liberabo vos
et tradam Madian
in manu tua

omnis autem reliqua multitudo
revertatur in locum suum