Judges. Iahel et Sisara.

dixitque Debbora
ad Barac

surge

haec est enim dies
in qua tradidit Dominus
Sisaram
in manus tuas

en ipse
ductor est tuus

descendit itaque Barac
de monte Thabor
et decem milia pugnatorum
cum eo

perterruitque Dominus Sisaram
et omnes currus eius
universamque multitudinem
in ore gladii
ad conspectum Barac
in tantum
ut Sisara
de curru desiliens
pedibus fugeret

et Barac persequeretur
fugientes currus et exercitum
usque ad Aroseth gentium
et omnis hostium multitudo
usque ad internicionem
caderet

Sisara autem fugiens
pervenit ad tentorium Iahel
uxoris Aber Cinei

erat enim pax
inter Iabin regem Asor
et domum Aber Cinei

egressa igitur Iahel
in occursum Sisarae
dixit ad eum

intra ad me
domine mi

intra

ne timeas

qui ingressus
tabernaculum eius
et opertus
ab ea
pallio
dixit ad eam

da mihi
obsecro
paululum aquae
quia valde sitio

quae aperuit
utrem lactis
et dedit ei bibere
et operuit illum

dixitque Sisara
ad eam

sta ante ostium tabernaculi
et cum venerit aliquis
interrogans te et dicens
numquid hic est aliquis
respondebis
nullus est

tulit itaque Iahel uxor Aber
clavum tabernaculi
adsumens pariter malleum
et ingressa abscondite
et cum silentio
posuit
supra tempus capitis eius
clavum
percussumque
malleo defixit in cerebrum
usque ad terram

qui soporem morti socians
defecit
et mortuus est

et ecce Barac
sequens Sisaram
veniebat

egressaque Iahel
in occursum eius
dixit ei

veni

et ostendam tibi virum
quem quaeris

qui cum intrasset
ad eam
vidit Sisaram
iacentem mortuum
et clavum infixum
in tempore eius