Joshua. Joshua et Hiericho.
6:1. Hiericho autem clausa erat atque munita
timore filiorum Israhel et nullus egredi audebat
aut ingredi
6:2. dixitque Dominus ad Iosue ecce
dedi in manus tuas Hiericho et regem eius omnesque
fortes viros
6:3. circuite urbem cuncti
bellatores semel per diem sic facietis
sex diebus
6:4. septimo autem die sacerdotes tollant
septem bucinas quarum usus est in iobeleo et praecedant
arcam foederis septiesque circuibitis civitatem
et sacerdotes clangent bucinis
6:5. cumque insonuerit vox
tubae longior atque concisior et in auribus vestris increpuerit
conclamabit omnis populus vociferatione maxima
et muri funditus corruent civitatis ingredienturque
singuli per locum contra quem steterint
[...]
6:16. cumque septimo circuitu clangerent bucinis
sacerdotes dixit Iosue ad omnem Israhel vociferamini
tradidit enim vobis Dominus civitatem
6:17. sitque civitas haec
anathema et omnia quae in ea sunt Domino
sola Raab meretrix vivat cum
universis qui cum ea in domo sunt abscondit
enim nuntios quos direximus
6:18. vos autem cavete ne
de his quae praecepta sunt quippiam contingatis
et sitis praevaricationis rei et omnia castra Israhel
sub peccato sint atque turbentur
6:19. quicquid autem auri et argenti fuerit
et vasorum aeneorum ac ferri Domino consecretur
repositum in thesauris eius
6:20. igitur omni vociferante populo et clangentibus tubis postquam in aures
multitudinis vox sonitusque increpuit muri ilico
corruerunt et ascendit
unusquisque per locum qui contra se erat ceperuntque
civitatem
6:21. et interfecerunt omnia quae erant
in ea a viro usque ad mulierem ab infante usque ad senem boves quoque et oves
et asinos in ore gladii percusserunt
6:22. duobus autem viris qui exploratores missi fuerant
dixit Iosue ingredimini
domum mulieris meretricis et producite eam omniaque
quae illius sunt sicut illi iuramento firmastis
6:23. ingressique iuvenes eduxerunt Raab et parentes
eius fratres quoque et cunctam supellectilem ac cognationem illius et extra
castra Israhel manere fecerunt
6:24. urbem autem et omnia quae in ea sunt succenderunt
absque argento et auro et vasis aeneis ac ferro quae in aerarium Domini consecrarunt
6:25. Raab vero meretricem et domum patris eius atque omnia quae habebat
fecit Iosue vivere et habitaverunt
in medio Israhel usque in praesentem diem eo quod absconderit
nuntios quos miserat ut explorarent
Hiericho
