Joshua. Joshua et Hiericho.

Hiericho autem
clausa erat
atque munita
timore filiorum Israhel
et nullus egredi audebat
aut ingredi

dixitque Dominus
ad Iosue

ecce dedi
in manus tuas
Hiericho
et regem eius
omnesque fortes viros

circuite urbem
cuncti bellatores
semel per diem

sic facietis
sex diebus

septimo autem die
sacerdotes tollant
septem bucinas
quarum usus est
in iobeleo
et praecedant
arcam foederis
septiesque circuibitis
civitatem
et sacerdotes clangent
bucinis

cumque insonuerit
vox tubae
longior atque concisior
et in auribus vestris
increpuerit
conclamabit omnis populus
vociferatione maxima
et muri funditus corruent civitatis
ingredienturque singuli
per locum
contra quem steterint

[...]

cumque septimo circuitu
clangerent bucinis sacerdotes
dixit Iosue
ad omnem Israhel

vociferamini
tradidit enim vobis
Dominus civitatem

sitque civitas haec
anathema
et omnia
quae in ea sunt
Domino

sola Raab meretrix
vivat
cum universis
qui cum ea
in domo sunt

abscondit enim nuntios
quos direximus

vos autem cavete
ne de his
quae praecepta sunt
quippiam
contingatis

et sitis
praevaricationis rei
et omnia castra Israhel
sub peccato sint
atque turbentur

quicquid autem
auri et argenti
fuerit
et vasorum aeneorum ac ferri
Domino consecretur
repositum in thesauris eius

igitur omni vociferante populo
et clangentibus tubis
postquam in aures multitudinis
vox sonitusque increpuit
muri ilico corruerunt
et ascendit unusquisque
per locum
qui contra se erat
ceperuntque civitatem

et interfecerunt omnia
quae erant in ea
a viro
usque ad mulierem
ab infante
usque ad senem
boves quoque
et oves et asinos
in ore gladii
percusserunt

duobus autem viris
qui exploratores missi fuerant
dixit Iosue

ingredimini domum
mulieris meretricis
et producite eam
omniaque
quae illius sunt
sicut illi
iuramento firmastis

ingressique iuvenes
eduxerunt Raab
et parentes eius
fratres quoque
et cunctam supellectilem
ac cognationem illius
et extra castra Israhel
manere fecerunt

urbem autem
et omnia quae in ea sunt
succenderunt
absque argento et auro
et vasis aeneis ac ferro
quae
in aerarium Domini
consecrarunt

Raab vero
meretricem
et domum patris eius
atque omnia quae habebat
fecit Iosue vivere
et habitaverunt
in medio Israhel
usque in praesentem diem
eo quod
absconderit nuntios
quos miserat
ut explorarent Hiericho