Joshua. Rahab Meretrix.
2:1. misit ergo Iosue filius Nun de Setthim duos
viros exploratores abscondito et dixit eis ite
et considerate terram urbemque Hiericho
qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis
nomine Raab et quieverunt apud eam
2:2. nuntiatumque est
regi Hiericho et dictum ecce
viri ingressi sunt huc per noctem de filiis Israhel
ut explorarent terram
2:3. misitque rex Hiericho ad Raab dicens
educ viros qui venerunt
ad te et ingressi sunt domum tuam exploratores
quippe sunt et omnem
terram considerare venerunt
2:4. tollensque mulier viros abscondit et ait
fateor venerunt
ad me sed nesciebam unde essent
2:5. cumque porta clauderetur
in tenebris et illi pariter exierunt nescio
quo abierunt
[...]
2:8. necdum obdormierant qui latebant
et ecce mulier ascendit ad eos et ait
2:9. novi quod tradiderit
Dominus vobis terram etenim inruit
in nos terror vester et elanguerunt omnes habitatores
terrae
2:10. audivimus quod siccaverit
Dominus aquas maris Rubri ad vestrum introitum quando egressi
estis ex Aegypto et quae feceritis
duobus Amorreorum regibus qui erant trans Iordanem
Seon et Og quos interfecistis
2:11. et haec audientes pertimuimus
et elanguit cor nostrum nec remansit
in nobis spiritus ad introitum vestrum Dominus
enim Deus vester ipse est Deus in caelo sursum
et in terra deorsum
2:12. nunc ergo iurate mihi
per Dominum ut quomodo ego feci vobiscum misericordiam
ita et vos faciatis cum domo patris mei detisque
mihi signum verum
2:13. et salvetis patrem meum
et matrem fratres ac sorores meas et omnia quae eorum sunt
et eruatis animas nostras de morte
2:14. qui responderunt ei anima
nostra sit pro vobis in mortem si tamen non prodideris
nos cumque tradiderit
nobis Dominus terram faciemus in te misericordiam
et veritatem
[...]
2:18. si ingredientibus nobis terram signum fuerit
funiculus iste coccineus et ligaveris eum in fenestra
per quam nos dimisisti et
patrem tuum ac matrem fratresque et omnem cognationem tuam congregaveris
in domum tuam
2:19. qui ostium domus tuae egressus
fuerit sanguis ipsius erit in caput eius
et nos erimus alieni cunctorum
autem sanguis qui tecum fuerint in domo redundabit
in caput nostrum si eos aliquis tetigerit
2:20. quod si nos prodere volueris
et sermonem istum proferre in medium erimus mundi
ab hoc iuramento quo adiurasti nos
2:21. et illa respondit sicut
locuti estis ita fiat
dimittensque eos ut pergerent adpendit
funiculum coccineum in fenestra