Joshua. Rahab Meretrix.
misit ergo
Iosue filius Nun
de Setthim
duos viros exploratores
abscondito
et dixit eis
ite
et considerate
terram
urbemque Hiericho
qui pergentes
ingressi sunt domum
mulieris meretricis
nomine Raab
et quieverunt apud eam
nuntiatumque est
regi Hiericho
et dictum
ecce viri
ingressi sunt huc
per noctem
de filiis Israhel
ut explorarent terram
misitque rex Hiericho
ad Raab
dicens
educ viros
qui venerunt ad te
et ingressi sunt domum tuam
exploratores
quippe sunt
et omnem terram considerare
venerunt
tollensque mulier viros
abscondit
et ait
fateor
venerunt ad me
sed nesciebam
unde essent
cumque porta clauderetur
in tenebris
et illi pariter exierunt
nescio
quo abierunt
[...]
necdum obdormierant
qui latebant
et ecce mulier
ascendit ad eos
et ait
novi quod
tradiderit Dominus vobis
terram
etenim inruit in nos
terror vester
et elanguerunt
omnes habitatores terrae
audivimus quod
siccaverit Dominus
aquas maris Rubri
ad vestrum introitum
quando egressi estis
ex Aegypto
et quae feceritis
duobus Amorreorum regibus
qui erant trans Iordanem
Seon et Og
quos interfecistis
et haec audientes
pertimuimus
et elanguit cor nostrum
nec remansit in nobis
spiritus
ad introitum vestrum
Dominus enim Deus vester
ipse est Deus
in caelo sursum
et in terra deorsum
nunc ergo iurate mihi
per Dominum
ut quomodo ego feci
vobiscum misericordiam
ita et vos faciatis
cum domo patris mei
detisque mihi
signum verum
et salvetis
patrem meum et matrem
fratres ac sorores meas
et omnia quae eorum sunt
et eruatis animas nostras
de morte
qui responderunt ei
anima nostra
sit pro vobis
in mortem
si tamen non prodideris nos
cumque tradiderit nobis
Dominus terram
faciemus in te
misericordiam et veritatem
[...]
si ingredientibus nobis terram
signum fuerit
funiculus iste coccineus
et ligaveris eum
in fenestra
per quam
nos dimisisti
et patrem tuum ac matrem
fratresque
et omnem cognationem tuam
congregaveris in domum tuam
qui ostium domus tuae
egressus fuerit
sanguis ipsius erit in caput eius
et nos erimus alieni
cunctorum autem sanguis
qui tecum fuerint in domo
redundabit in caput nostrum
si eos aliquis tetigerit
quod si nos prodere volueris
et sermonem istum
proferre in medium
erimus mundi
ab hoc iuramento
quo adiurasti nos
et illa respondit
sicut locuti estis
ita fiat
dimittensque eos
ut pergerent
adpendit
funiculum coccineum
in fenestra
