Deuteronomy. Moses Mortuus Est.
34:1 ascendit ergo Moses de campestribus Moab
super montem Nebo in verticem Phasga contra Hiericho ostenditque
ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan
34:2 et universum Nepthalim terramque Ephraim et Manasse et omnem terram usque
ad mare Novissimum
34:3 et australem partem et latitudinem campi Hiericho civitatis Palmarum
usque Segor
34:4 dixitque Dominus ad eum haec
est terra pro qua iuravi
Abraham Isaac et Iacob dicens semini tuo dabo
eam vidisti eam oculis
tuis et non transibis ad illam
34:5 mortuusque est
ibi Moses servus Domini in terra Moab iubente Domino
34:6 et sepelivit eum in valle terrae Moab contra
Phogor et non cognovit homo sepulchrum eius usque
in praesentem diem
34:7 Moses centum et viginti annorum erat quando
mortuus est non caligavit
oculus eius nec dentes illius moti sunt
34:8 fleveruntque eum filii Israhel in campestribus
Moab triginta diebus et conpleti sunt dies planctus
lugentium Mosen
34:9 Iosue vero filius Nun repletus est spiritu
sapientiae quia Moses posuit super eum manus suas
et oboedierunt ei filii Israhel feceruntque
sicut praecepit Dominus Mosi
34:10 et non surrexit propheta ultra in Israhel
sicut Moses quem nosset Dominus facie ad faciem
