Deuteronomy. Moses Mortuus Est.

ascendit ergo Moses
de campestribus Moab
super montem Nebo
in verticem Phasga
contra Hiericho

ostenditque ei Dominus
omnem terram Galaad
usque Dan

et universum Nepthalim
terramque Ephraim et Manasse
et omnem terram
usque ad mare Novissimum

et australem partem
et latitudinem campi Hiericho
civitatis Palmarum
usque Segor

dixitque Dominus
ad eum

haec est terra
pro qua iuravi
Abraham Isaac et Iacob
dicens

semini tuo
dabo eam

vidisti eam oculis tuis
et non transibis ad illam

mortuusque est ibi Moses
servus Domini
in terra Moab
iubente Domino

et sepelivit eum
in valle terrae Moab
contra Phogor
et non cognovit homo
sepulchrum eius
usque in praesentem diem

Moses
centum et viginti annorum erat
quando mortuus est

non caligavit oculus eius
nec dentes illius moti sunt

fleveruntque eum
filii Israhel
in campestribus Moab
triginta diebus

et conpleti sunt
dies planctus lugentium Mosen

Iosue vero
filius Nun
repletus est spiritu sapientiae
quia Moses posuit
super eum
manus suas

et oboedierunt ei
filii Israhel
feceruntque
sicut praecepit Dominus
Mosi

et non surrexit propheta ultra
in Israhel
sicut Moses
quem nosset Dominus
facie ad faciem