Exodus. Vitulus Aureus.

videns autem populus
quod moram faceret
descendendi de monte
Moses
congregatus adversus Aaron
ait

surge
fac nobis deos
qui nos praecedant

Mosi enim
huic viro
qui nos eduxit
de terra Aegypti
ignoramus
quid acciderit

dixitque ad eos
Aaron

tollite inaures aureas
de uxorum
filiorumque et filiarum vestrarum
auribus
et adferte ad me

fecit populus
quae iusserat
deferens inaures
ad Aaron

quas cum ille accepisset
formavit opere fusorio
et fecit ex eis
vitulum conflatilem

dixeruntque

hii sunt dii tui
Israhel
qui te eduxerunt
de terra Aegypti

quod cum vidisset Aaron
aedificavit altare
coram eo
et praeconis voce
clamavit
dicens

cras
sollemnitas Domini est

surgentesque mane
obtulerunt holocausta
et hostias pacificas
et sedit populus
comedere ac bibere
et surrexerunt ludere

locutus est autem
Dominus ad Mosen

vade
descende

peccavit populus tuus
quem eduxisti
de terra Aegypti

recesserunt cito de via
quam ostendisti eis
feceruntque sibi vitulum conflatilem
et adoraverunt
atque immolantes ei hostias
dixerunt

isti sunt dii tui
Israhel
qui te eduxerunt
de terra Aegypti

rursumque ait Dominus
ad Mosen

cerno
quod populus iste
durae cervicis sit

dimitte me
ut irascatur furor meus
contra eos

et deleam eos
faciamque te
in gentem magnam

Moses autem orabat
Dominum Deum suum
dicens

cur Domine irascitur furor tuus
contra populum tuum
quem eduxisti
de terra Aegypti
in fortitudine magna
et in manu robusta

ne quaeso dicant Aegyptii
callide eduxit eos
ut interficeret in montibus
et deleret e terra

quiescat ira tua
et esto placabilis
super nequitia populi tui

[...]

placatusque est Dominus
ne faceret malum
quod locutus fuerat
adversus populum suum

et reversus est Moses
de monte
portans duas tabulas testimonii
manu scriptas
ex utraque parte
et factas opere Dei

scriptura quoque Dei
erat sculpta in tabulis

cumque adpropinquasset ad castra
vidit vitulum et choros

iratusque valde
proiecit de manu tabulas
et confregit eas
ad radices montis

arripiensque vitulum
quem fecerant
conbusit et contrivit
usque ad pulverem
quem sparsit in aqua
et dedit ex eo potum
filiis Israhel