Exodus. Exercitus Pharaonis.
14:10 cumque adpropinquasset Pharao levantes filii
Israhel oculos viderunt Aegyptios post se et timuerunt
valde clamaveruntque ad Dominum
14:11 et dixerunt ad Mosen forsitan
non erant sepulchra in Aegypto ideo tulisti
nos ut moreremur in solitudine quid
hoc facere voluisti ut educeres
nos ex Aegypto
14:12 nonne iste est sermo
quem loquebamur ad te in Aegypto dicentes
recede a nobis ut serviamus
Aegyptiis multo enim melius est
servire eis quam mori in solitudine
14:13 et ait Moses ad populum nolite
timere state et videte
magnalia Domini quae facturus est hodie
Aegyptios enim quos nunc videtis
nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum
14:14 Dominus pugnabit pro
vobis et vos tacebitis
[...]
14:21 cumque extendisset Moses manum super mare
abstulit illud Dominus flante vento vehementi et
urente tota nocte et vertit in siccum divisaque
est aqua
14:22 et ingressi sunt filii Israhel per medium
maris sicci erat enim aqua quasi murus a dextra
eorum et leva
14:23 persequentesque Aegyptii ingressi sunt post
eos omnis equitatus Pharaonis currus eius et equites per medium maris
14:24 iamque advenerat vigilia matutina et ecce
respiciens Dominus super castra Aegyptiorum per columnam ignis et nubis interfecit
exercitum eorum
14:25 et subvertit rotas curruum ferebanturque
in profundum dixerunt ergo Aegyptii fugiamus
Israhelem Dominus enim pugnat
pro eis contra nos
14:26 et ait Dominus ad Mosen extende
manum tuam super mare ut revertantur aquae ad Aegyptios
super currus et equites eorum
14:27 cumque extendisset Moses manum contra mare
reversum est primo diluculo ad priorem locum fugientibusque
Aegyptiis occurrerunt aquae et involvit
eos Dominus in mediis fluctibus
14:28 reversaeque sunt
aquae et operuerunt currus et equites cuncti exercitus
Pharaonis qui sequentes ingressi fuerant mare ne
unus quidem superfuit ex eis
