Exodus. Exercitus Pharaonis.

cumque adpropinquasset Pharao
levantes filii Israhel oculos
viderunt Aegyptios post se
et timuerunt valde
clamaveruntque ad Dominum

et dixerunt
ad Mosen

forsitan non erant
sepulchra in Aegypto
ideo tulisti nos
ut moreremur
in solitudine

quid hoc facere voluisti
ut educeres nos
ex Aegypto

nonne iste est sermo
quem loquebamur ad te
in Aegypto
dicentes

recede a nobis
ut serviamus Aegyptiis

multo enim melius est
servire eis
quam mori in solitudine

et ait Moses
ad populum

nolite timere

state et videte
magnalia Domini
quae facturus est hodie

Aegyptios enim
quos nunc videtis
nequaquam ultra videbitis
usque in sempiternum

Dominus pugnabit
pro vobis
et vos tacebitis

[...]

cumque extendisset Moses manum
super mare
abstulit illud Dominus
flante vento
vehementi et urente
tota nocte

et vertit in siccum
divisaque est
aqua

et ingressi sunt filii Israhel
per medium maris
sicci

erat enim aqua
quasi murus
a dextra eorum
et leva

persequentesque Aegyptii
ingressi sunt post eos
omnis equitatus Pharaonis
currus eius et equites
per medium maris

iamque advenerat
vigilia matutina
et ecce
respiciens Dominus
super castra Aegyptiorum
per columnam ignis et nubis
interfecit exercitum eorum

et subvertit rotas curruum
ferebanturque in profundum

dixerunt ergo Aegyptii

fugiamus Israhelem

Dominus enim pugnat
pro eis
contra nos

et ait Dominus
ad Mosen

extende manum tuam
super mare
ut revertantur aquae
ad Aegyptios
super currus et equites eorum

cumque extendisset Moses manum
contra mare
reversum est
primo diluculo
ad priorem locum

fugientibusque Aegyptiis
occurrerunt aquae
et involvit eos Dominus
in mediis fluctibus

reversaeque sunt aquae
et operuerunt currus et equites
cuncti exercitus Pharaonis
qui sequentes
ingressi fuerant mare

ne unus quidem
superfuit ex eis