Exodus. Ranae.
dixitque Dominus
ad Mosen
ingredere ad Pharao
et dices ad eum
haec dicit Dominus
dimitte populum meum
ut sacrificet mihi
sin autem nolueris dimittere
ecce
ego percutiam
omnes terminos tuos
ranis
et ebulliet fluvius
ranas
quae ascendent
et ingredientur domum tuam
et cubiculum lectuli tui
et super stratum tuum
et in domos servorum tuorum
et in populum tuum
et in furnos tuos
et in reliquias ciborum tuorum
et ad te
et ad populum tuum
et ad omnes servos tuos
intrabunt ranae
dixitque Dominus
ad Mosen
dic Aaron
extende manum tuam
super fluvios
et super rivos
ac paludes
et educ ranas
super terram Aegypti
extendit Aaron manum
super aquas Aegypti
et ascenderunt ranae
operueruntque terram Aegypti
fecerunt autem
et malefici
per incantationes suas
similiter
eduxeruntque ranas
super terram Aegypti
vocavit autem Pharao
Mosen et Aaron
et dixit
orate Dominum
ut auferat ranas
a me et a populo meo
et dimittam populum
ut sacrificet Domino
dixitque Moses
Pharaoni
constitue mihi
quando deprecer
pro te
et pro servis tuis
et pro populo tuo
ut abigantur ranae
a te et a domo tua
et tantum in flumine
remaneant
qui respondit
cras
at ille
iuxta verbum
inquit
tuum
ut scias
quoniam non est
sicut Dominus Deus noster
et recedent ranae
a te et a domo tua
et a servis tuis et a populo tuo
tantum in flumine remanebunt
egressique sunt
Moses et Aaron
a Pharaone
et clamavit Moses
ad Dominum
pro sponsione ranarum
quam condixerat
Pharaoni
fecitque Dominus
iuxta verbum Mosi
et mortuae sunt ranae
de domibus et de villis et de agris
congregaveruntque eas
in inmensos aggeres
et conputruit terra
videns autem Pharao
quod data esset requies
ingravavit cor suum
et non audivit eos
sicut praeceperat Dominus
