Exodus. Sanguis in Flumine.

ingressi itaque
Moses et Aaron
ad Pharaonem
fecerunt
sicut praeceperat Dominus

tulitque Aaron virgam
coram Pharao
et servis eius

quae versa est
in colubrum

vocavit autem Pharao
sapientes et maleficos

et fecerunt etiam ipsi
per incantationes aegyptias
et arcana quaedam
similiter

proieceruntque singuli
virgas suas
quae versae sunt
in dracones

sed devoravit
virga Aaron
virgas eorum

induratumque est
cor Pharaonis
et non audivit eos
sicut praeceperat Dominus

dixit autem Dominus
ad Mosen

ingravatum est
cor Pharaonis

non vult dimittere populum

vade ad eum mane

ecce
egredietur ad aquas
et stabis in occursum eius
super ripam fluminis

et virgam
quae conversa est
in draconem
tolles in manu tua

dicesque ad eum

Dominus Deus Hebraeorum
misit me ad te
dicens

dimitte populum meum
ut mihi sacrificet
in deserto

et usque ad praesens
audire noluisti

haec igitur
dicit Dominus

in hoc scies
quod Dominus sim
ecce
percutiam virga
quae in manu mea est
aquam fluminis
et vertetur in sanguinem

pisces quoque
qui sunt in fluvio
morientur
et conputrescent aquae
et adfligentur Aegyptii
bibentes aquam fluminis

dixit quoque Dominus
ad Mosen

dic ad Aaron

tolle virgam tuam
et extende manum tuam
super aquas Aegypti
et super fluvios eorum
et rivos ac paludes
et omnes lacus aquarum
ut vertantur in sanguinem
et sit cruor
in omni terra Aegypti
tam in ligneis vasis
quam in saxeis

feceruntque ita
Moses et Aaron
sicut praeceperat Dominus

et elevans virgam
percussit aquam fluminis
coram Pharao
et servis eius

quae versa est
in sanguinem

et pisces
qui erant in flumine
mortui sunt
conputruitque fluvius
et non poterant Aegyptii
bibere aquam fluminis
et fuit sanguis
in tota terra Aegypti

feceruntque similiter
malefici Aegyptiorum
incantationibus suis

et induratum est
cor Pharaonis
nec audivit eos
sicut praeceperat Dominus

avertitque se
et ingressus est
domum suam
nec adposuit cor
etiam hac vice

foderunt autem
omnes Aegyptii
per circuitum fluminis
aquam
ut biberent

non enim poterant
bibere de aqua fluminis