Exodus. Rubus Ardens.

Moses autem
pascebat oves Iethro
cognati sui
sacerdotis Madian
cumque minasset gregem
ad interiora deserti
venit ad montem Dei
Horeb

apparuitque ei Dominus
in flamma ignis
de medio rubi
et videbat
quod rubus arderet
et non conbureretur

dixit ergo Moses

vadam et videbo
visionem hanc magnam
quare non conburatur rubus

cernens autem Dominus
quod pergeret
ad videndum
vocavit eum
de medio rubi
et ait

Moses Moses

qui respondit

adsum

at ille

ne adpropies

inquit

huc solve calciamentum
de pedibus tuis

locus enim
in quo stas
terra sancta est

et ait

ego sum Deus patris tui
Deus Abraham
Deus Isaac
Deus Iacob

abscondit Moses
faciem suam

non enim audebat
aspicere contra Deum

cui ait Dominus

vidi adflictionem populi mei
in Aegypto
et clamorem eius audivi
propter duritiam eorum
qui praesunt operibus

et sciens dolorem eius
descendi
ut liberarem eum
de manibus Aegyptiorum
et educerem de terra illa
in terram
bonam et spatiosam
in terram
quae fluit lacte et melle
ad loca
Chananei et Hetthei et Amorrei
Ferezei et Evei et Iebusei

clamor ergo filiorum Israhel
venit ad me
vidique adflictionem eorum
qua ab Aegyptiis opprimuntur

sed veni

mittam te
ad Pharaonem
ut educas populum meum
filios Israhel
de Aegypto

[...]

respondens
Moses ait

non credent mihi
neque audient vocem meam
sed dicent
non apparuit tibi Dominus

dixit ergo ad eum

quid est hoc
quod tenes
in manu tua

respondit

virga

ait

proice eam
in terram

proiecit
et versa est
in colubrum
ita ut fugeret Moses

dixitque Dominus

extende manum tuam
et adprehende caudam eius

extendit et tenuit
versaque est in virgam

ut credant

inquit

quod apparuerit tibi
Dominus
Deus patrum tuorum
Deus Abraham
Deus Isaac
Deus Iacob

[...]

virgam quoque hanc
sume in manu tua
in qua facturus es
signa

abiit Moses
et reversus est
ad Iethro
cognatum suum
dixitque ei

vadam
et revertar ad fratres meos
in Aegyptum
ut videam
si adhuc vivunt

cui ait Iethro

vade in pace