Genesis. Ioseph et Fratres Eius (II).

non se poterat ultra cohibere
Ioseph
multis coram adstantibus
unde praecepit
ut egrederentur cuncti foras
et nullus interesset alienus
agnitioni mutuae

elevavitque vocem
cum fletu
quam audierunt Aegyptii
omnisque domus Pharaonis

et dixit fratribus suis

ego sum Ioseph

adhuc pater meus vivit

nec poterant respondere
fratres
nimio timore perterriti

ad quos ille clementer

accedite

inquit

ad me

et cum accessissent prope

ego sum

ait

Ioseph
frater vester
quem vendidistis in Aegypto

nolite pavere
nec vobis
durum esse
videatur
quod vendidistis me
in his regionibus

pro salute enim vestra
misit me Deus
ante vos in Aegyptum

biennium est
quod fames esse coepit
in terra
et adhuc quinque anni restant
quibus nec arari poterit
nec meti

praemisitque me Deus
ut reservemini super terram
et escas ad vivendum
habere possitis

non vestro consilio
sed Dei huc voluntate
missus sum

qui fecit me
quasi patrem Pharaonis
et dominum universae domus eius
ac principem in omni terra Aegypti

festinate
et ascendite ad patrem meum
et dicetis ei

haec mandat
filius tuus Ioseph

Deus
me fecit dominum
universae terrae Aegypti

descende ad me
ne moreris

et habita in terra Gessen
erisque iuxta me
tu et filii tui
et filii filiorum tuorum
oves tuae et armenta tua
et universa
quae possides

ibique te pascam

adhuc enim
quinque anni residui sunt famis

ne et tu pereas
et domus tua
et omnia
quae possides

en
oculi vestri
et oculi fratris mei Beniamin
vident
quod os meum
loquatur ad vos

nuntiate patri meo
universam gloriam meam
et cuncta
quae vidistis in Aegypto

festinate
et adducite eum ad me

cumque amplexatus
recidisset
in collum Beniamin fratris sui
flevit
illo quoque flente similiter
super collum eius

osculatusque est Ioseph
omnes fratres suos
et ploravit super singulos

post quae
ausi sunt
loqui ad eum

auditumque est
et celebri sermone vulgatum
in aula regis

venerunt fratres Ioseph

et gavisus est Pharao
atque omnis familia eius