Genesis. Ioseph et Uxor Domini Eius.
[Joseph, sold into slavery in Egypt, has been appointed the chief steward in his master's house.]
39:7 post multos itaque dies iecit domina oculos
suos in Ioseph et ait dormi
mecum
39:8 qui nequaquam adquiescens operi nefario dixit
ad eam ecce dominus meus omnibus mihi traditis ignorat
quid habeat in domo sua
39:9 nec quicquam est quod
non in mea sit potestate vel non tradiderit
mihi praeter te quae uxor eius es quomodo
ergo possum malum hoc facere et peccare in Deum
meum
39:10 huiuscemodi verbis per singulos dies et mulier molesta erat
adulescenti et ille recusabat stuprum
39:11 accidit autem ut quadam die intraret
Ioseph domum et operis quippiam absque arbitris faceret
39:12 et illa adprehensa lacinia vestimenti eius diceret
dormi mecum qui relicto
in manu illius pallio fugit et egressus
est foras
39:13 cumque vidisset mulier vestem in manibus
suis et se esse contemptam
39:14 vocavit homines domus suae et ait
ad eos en introduxit virum
hebraeum ut inluderet nobis ingressus
est ad me ut coiret mecum cumque ego succlamassem
39:15 et audisset vocem meam
reliquit pallium quod tenebam
et fugit foras
39:16 in argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit
marito revertenti domum
39:17 et ait ingressus
est ad me servus hebraeus quem adduxisti
ut inluderet mihi
39:18 cumque vidisset me clamare
reliquit pallium et fugit
foras
39:19 his auditis dominus et nimium credulus verbis coniugis iratus
est valde
39:20 tradiditque Ioseph in carcerem ubi vincti
regis custodiebantur et erat
ibi clausus