Genesis. Ioseph et Uxor Domini Eius.

post multos itaque dies
iecit domina
oculos suos
in Ioseph
et ait

dormi mecum

qui nequaquam adquiescens
operi nefario
dixit ad eam

ecce
dominus meus
omnibus mihi traditis
ignorat
quid habeat
in domo sua

nec quicquam est
quod non in mea sit potestate
vel non tradiderit mihi
praeter te
quae uxor eius es

quomodo ergo
possum
malum hoc facere
et peccare in Deum meum

huiuscemodi verbis
per singulos dies
et mulier
molesta erat adulescenti
et ille
recusabat stuprum

accidit autem
ut quadam die
intraret Ioseph domum
et operis quippiam
absque arbitris
faceret

et illa
adprehensa lacinia
vestimenti eius
diceret

dormi mecum

qui
relicto in manu illius pallio
fugit
et egressus est foras

cumque vidisset mulier
vestem in manibus suis
et se esse contemptam
vocavit
homines domus suae
et ait ad eos

en
introduxit virum hebraeum
ut inluderet nobis

ingressus est ad me
ut coiret mecum
cumque ego succlamassem
et audisset vocem meam
reliquit pallium
quod tenebam
et fugit foras

in argumentum ergo fidei
retentum pallium ostendit
marito
revertenti domum
et ait

ingressus est ad me
servus hebraeus
quem adduxisti
ut inluderet mihi

cumque vidisset
me clamare
reliquit pallium
et fugit foras

his auditis
dominus
et nimium credulus
verbis coniugis
iratus est valde

tradiditque Ioseph
in carcerem
ubi vincti regis
custodiebantur
et erat ibi clausus