Genesis. Ioseph et Fratres Eius.

qui
cum vidissent eum procul
antequam accederet ad eos
cogitaverunt
illum occidere

et mutuo loquebantur

ecce
somniator venit

venite
occidamus eum
et mittamus
in cisternam veterem
dicemusque

fera pessima
devoravit eum

et tunc apparebit
quid illi prosint
somnia sua

audiens hoc
Ruben nitebatur
liberare eum
de manibus eorum
et dicebat

non interficiamus
animam eius
nec effundatis
sanguinem

sed proicite eum
in cisternam hanc
quae est in solitudine
manusque vestras
servate innoxias

hoc autem dicebat
volens eripere eum
de manibus eorum
et reddere patri suo

confestim igitur
ut pervenit ad fratres
nudaverunt eum
tunica talari et polymita

miseruntque in cisternam
quae non habebat aquam

et sedentes
ut comederent panem
viderunt viatores Ismahelitas
venire de Galaad
et camelos eorum
portare aromata et resinam et stacten
in Aegyptum

dixit ergo Iudas
fratribus suis

quid nobis prodest
si occiderimus fratrem nostrum
et celaverimus sanguinem ipsius

melius est
ut vendatur Ismahelitis
et manus nostrae
non polluantur

frater enim
et caro nostra est

adquieverunt fratres
sermonibus eius

et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus
extrahentes eum de cisterna
vendiderunt Ismahelitis
viginti argenteis

qui duxerunt eum
in Aegyptum

reversusque Ruben
ad cisternam
non invenit puerum

et scissis vestibus
pergens ad fratres
ait

puer non conparet
et ego quo ibo

tulerunt autem tunicam eius
et in sanguinem hedi
quem occiderant
tinxerunt

mittentes
qui ferrent ad patrem
et dicerent

hanc invenimus

vide
utrum tunica filii tui sit
an non

quam cum agnovisset
pater ait

tunica filii mei est

fera pessima
comedit eum

bestia devoravit
Ioseph

scissisque vestibus
indutus est cilicio
lugens filium
multo tempore