Genesis. Dina et Sychem.

egressa est autem
Dina filia Liae
ut videret mulieres
regionis illius

quam cum vidisset
Sychem filius Emor Evei
princeps terrae illius
adamavit
et rapuit
et dormivit cum illa
vi opprimens virginem

et conglutinata est
anima eius
cum ea
tristemque
blanditiis delinivit

et pergens
ad Emor patrem suum

accipe mihi

inquit

puellam hanc
coniugem

[...]

responderunt filii Iacob
Sychem et patri eius
in dolo saevientes
ob stuprum sororis

non possumus facere
quod petitis
nec dare sororem nostram
homini incircumciso
quod inlicitum
et nefarium est
apud nos

sed in hoc
valebimus foederari
si esse volueritis
nostri similes
et circumcidatur in vobis
omne masculini sexus

tunc dabimus
et accipiemus mutuo
filias nostras ac vestras
et habitabimus vobiscum
erimusque unus populus

sin autem
circumcidi nolueritis
tollemus filiam nostram
et recedemus

placuit oblatio eorum
Emor et Sychem filio eius

[...]

adsensi sunt omnes

circumcisis cunctis maribus
et ecce die tertio
quando gravissimus vulnerum dolor est
arreptis
duo Iacob filii
Symeon et Levi
fratres Dinae
gladiis
ingressi sunt urbem confidenter

interfectisque omnibus masculis
Emor et Sychem pariter
necaverunt
tollentes Dinam
de domo Sychem
sororem suam

quibus egressis
inruerunt super occisos
ceteri filii Iacob
et depopulati sunt
urbem
in ultionem stupri
oves eorum
et armenta et asinos
cunctaque vastantes
quae in domibus
et in agris erant

parvulos quoque
et uxores eorum
duxere captivas