Genesis. Rahel et Lia.

habebat vero filias duas
nomen maioris Lia
minor appellabatur Rahel

sed Lia
lippis erat oculis

Rahel
decora facie
et venusto aspectu

quam diligens
Iacob ait

serviam tibi
pro Rahel filia tua minore
septem annis

respondit Laban

melius est
ut tibi eam dem
quam viro alteri

mane apud me

servivit igitur Iacob
pro Rahel
septem annis
et videbantur illi
pauci dies
prae amoris magnitudine

dixitque ad Laban

da mihi
uxorem meam
quia iam tempus
expletum est
ut ingrediar ad eam

qui
vocatis multis amicorum turbis
ad convivium
fecit nuptias

et vespere
filiam suam Liam
introduxit ad eum

dans ancillam
filiae
Zelpham nomine
ad quam
cum ex more Iacob fuisset ingressus
facto mane
vidit Liam

et dixit
ad socerum

quid est
quod facere voluisti

nonne pro Rahel
servivi tibi

quare inposuisti mihi

respondit Laban

non est
in loco nostro
consuetudinis
ut minores ante tradamus
ad nuptias

imple ebdomadem dierum
huius copulae
et hanc quoque dabo tibi
pro opere
quo serviturus es mihi
septem annis aliis

adquievit placito
et ebdomade transacta
Rahel duxit uxorem

cui pater
servam Balam
dederat

tandemque potitus
optatis nuptiis
amorem sequentis priori praetulit
serviens apud eum
septem annis aliis