Genesis. Scala Iacob.
28:10 igitur egressus Iacob de Bersabee pergebat
Haran
28:11 cumque venisset ad quendam locum et vellet
in eo requiescere post solis occubitum tulit de
lapidibus qui iacebant et subponens capiti suo
dormivit in eodem loco
28:12 viditque in somnis scalam stantem super terram
et cacumen illius tangens caelum angelos quoque Dei ascendentes et descendentes
per eam
28:13 et Dominum innixum scalae dicentem sibi ego sum
Dominus Deus Abraham patris tui et Deus Isaac terram
in qua dormis tibi dabo
et semini tuo
28:14 eritque germen tuum
quasi pulvis terrae dilataberis
ad occidentem et orientem septentrionem et meridiem et
benedicentur in te et in semine tuo cunctae tribus
terrae
28:15 et ero custos tuus quocumque
perrexeris et reducam
te in terram hanc nec dimittam nisi conplevero
universa quae dixi
28:16 cumque evigilasset Iacob de somno ait
vere Dominus est in loco isto
et ego nesciebam
28:17 pavensque quam terribilis inquit
est locus iste non
est hic aliud nisi domus Dei et porta caeli
28:18 surgens ergo mane tulit lapidem quem subposuerat
capiti suo et erexit in titulum fundens oleum desuper
28:19 appellavitque nomen urbis Bethel quae prius
Luza vocabatur
28:20 vovit etiam votum dicens si
fuerit Deus mecum et custodierit
me in via per quam ambulo et dederit
mihi panem ad vescendum et vestem ad induendum
28:21 reversusque fuero
prospere ad domum patris mei erit mihi Dominus
in Deum
28:22 et lapis iste quem erexi
in titulum vocabitur Domus Dei cunctorumque quae
dederis mihi decimas offeram
tibi
