Genesis. Scala Iacob.

igitur egressus Iacob
de Bersabee
pergebat Haran

cumque venisset
ad quendam locum
et vellet in eo requiescere
post solis occubitum
tulit de lapidibus
qui iacebant
et subponens capiti suo
dormivit in eodem loco

viditque in somnis
scalam
stantem super terram
et cacumen illius
tangens caelum
angelos quoque Dei
ascendentes et descendentes
per eam

et Dominum
innixum scalae
dicentem sibi

ego sum Dominus
Deus Abraham patris tui
et Deus Isaac

terram
in qua dormis
tibi dabo
et semini tuo

eritque germen tuum
quasi pulvis terrae

dilataberis
ad occidentem et orientem
septentrionem et meridiem

et benedicentur in te
et in semine tuo
cunctae tribus terrae

et ero custos tuus
quocumque perrexeris
et reducam te
in terram hanc
nec dimittam
nisi conplevero universa
quae dixi

cumque evigilasset Iacob
de somno
ait

vere Dominus est
in loco isto
et ego nesciebam

pavensque

quam terribilis

inquit

est locus iste

non est hic aliud
nisi domus Dei
et porta caeli

surgens ergo mane
tulit lapidem
quem subposuerat capiti suo
et erexit in titulum
fundens oleum desuper

appellavitque nomen urbis
Bethel
quae prius Luza vocabatur

vovit etiam votum
dicens

si fuerit Deus mecum
et custodierit me in via
per quam ambulo
et dederit mihi
panem ad vescendum
et vestem ad induendum

reversusque fuero prospere
ad domum patris mei
erit mihi Dominus
in Deum

et lapis iste
quem erexi in titulum
vocabitur Domus Dei
cunctorumque
quae dederis mihi
decimas offeram tibi