Genesis. Benedictio Issac (II).
vix Isaac
sermonem impleverat
et egresso Iacob foras
venit Esau
coctosque de venatione
cibos intulit patri
dicens
surge
pater mi
et comede
de venatione filii tui
ut benedicat mihi
anima tua
dixitque illi Isaac
quis enim es tu
qui respondit
ego sum primogenitus filius tuus
Esau
expavit Isaac
stupore vehementi
et ultra quam credi potest admirans
ait
quis igitur ille est
qui dudum
captam venationem
adtulit mihi
et comedi ex omnibus
priusquam tu venires
benedixique ei
et erit benedictus
auditis Esau sermonibus patris
inrugiit clamore magno
et consternatus ait
benedic etiam mihi
pater mi
qui ait
venit germanus tuus
fraudulenter
et accepit benedictionem tuam
at ille subiunxit
iuste vocatum est
nomen eius
Iacob
subplantavit enim me
en altera vice
primogenita mea
ante tulit
et nunc secundo
subripuit benedictionem meam
rursumque ad patrem
numquid non reservasti
ait
et mihi benedictionem
respondit Isaac
dominum tuum
illum constitui
et omnes fratres eius
servituti illius
subiugavi
frumento et vino
stabilivi eum tibi
post haec
fili mi
ultra quid faciam
cui Esau
num unam
inquit
tantum benedictionem habes
pater
mihi quoque
obsecro
ut benedicas
cumque heiulatu magno
fleret
motus Isaac
dixit ad eum
in pinguedine terrae
et in rore caeli desuper
erit benedictio tua
vives gladio
et fratri tuo servies
tempusque veniet
cum excutias et solvas
iugum eius
de cervicibus tuis
oderat ergo semper Esau
Iacob
pro benedictione
qua benedixerat ei pater
dixitque
in corde suo
veniant dies
luctus patris mei
ut occidam Iacob
fratrem meum
