Genesis. Benedictio Isaac.
[As this story opens, Rebecca is counseling her beloved son Jacob about how he can obtain his father Isaac's blessing before he dies.]
27:8 nunc ergo fili mi adquiesce
consiliis meis
27:9 et pergens ad gregem adfer
mihi duos hedos optimos ut faciam ex eis escas
patri tuo quibus libenter vescitur
27:10 quas cum intuleris
et comederit benedicat
tibi priusquam moriatur
27:11 cui ille respondit nosti
quod Esau frater meus homo pilosus sit et ego lenis
27:12 si adtractaverit me
pater meus et senserit timeo
ne putet sibi voluisse inludere et inducat
super me maledictionem pro benedictione
27:13 ad quem mater in me sit
ait ista maledictio fili mi tantum
audi vocem meam et perge
adferque quae dixi
27:14 abiit et adtulit
deditque matri paravit
illa cibos sicut noverat velle patrem illius
27:15 et vestibus Esau valde bonis quas apud se habebat
domi induit eum
27:16 pelliculasque hedorum circumdedit manibus
et colli nuda protexit
27:17 dedit pulmentum et panes quos coxerat
tradidit
27:18 quibus inlatis dixit pater
mi et ille respondit audio
quis tu es fili mi
27:19 dixitque Iacob ego sum
Esau primogenitus tuus feci
sicut praecepisti mihi surge
sede et comede de venatione
mea ut benedicat mihi anima tua
27:20 rursum Isaac ad filium suum quomodo inquit
tam cito invenire potuisti
fili mi qui respondit voluntatis
Dei fuit ut cito mihi occurreret
quod volebam
27:21 dixitque Isaac accede
huc ut tangam te fili mi et probem
utrum tu sis filius meus Esau an non
27:22 accessit ille ad patrem et palpato eo dixit
Isaac vox quidem vox Iacob est
sed manus manus sunt Esau
27:23 et non cognovit eum quia pilosae manus similitudinem
maioris expresserant benedicens ergo illi
27:24 ait tu es filius meus
Esau respondit ego sum
