Genesis. Benedictio Isaac.

nunc ergo
fili mi
adquiesce consiliis meis

et pergens ad gregem
adfer mihi duos hedos optimos
ut faciam ex eis
escas patri tuo
quibus libenter vescitur

quas cum intuleris
et comederit
benedicat tibi
priusquam moriatur

cui ille respondit

nosti
quod Esau frater meus
homo pilosus sit
et ego lenis

si adtractaverit me
pater meus
et senserit
timeo
ne putet sibi
voluisse inludere
et inducat super me
maledictionem
pro benedictione

ad quem mater

in me sit

ait

ista maledictio
fili mi

tantum audi vocem meam
et perge
adferque
quae dixi

abiit et adtulit
deditque matri

paravit illa cibos
sicut noverat
velle patrem illius

et vestibus Esau
valde bonis
quas apud se
habebat domi
induit eum

pelliculasque hedorum
circumdedit manibus
et colli nuda protexit

dedit pulmentum
et panes
quos coxerat
tradidit

quibus inlatis
dixit

pater mi

et ille respondit

audio

quis tu es
fili mi

dixitque Iacob

ego sum Esau
primogenitus tuus

feci
sicut praecepisti mihi

surge sede et comede
de venatione mea
ut benedicat mihi
anima tua

rursum Isaac
ad filium suum

quomodo

inquit

tam cito invenire potuisti
fili mi

qui respondit

voluntatis Dei fuit
ut cito mihi occurreret
quod volebam

dixitque Isaac

accede huc
ut tangam te
fili mi
et probem
utrum tu sis
filius meus Esau
an non

accessit ille
ad patrem
et palpato eo
dixit Isaac

vox quidem
vox Iacob est
sed manus
manus sunt Esau

et non cognovit eum
quia pilosae manus
similitudinem maioris
expresserant

benedicens ergo illi

ait

tu es
filius meus Esau

respondit

ego sum