Genesis. Primogenita Esau

hae quoque
sunt generationes Isaac
filii Abraham

Abraham genuit Isaac

qui cum quadraginta esset annorum
duxit uxorem Rebeccam
filiam Bathuel Syri
de Mesopotamia
sororem Laban

deprecatusque est Dominum
pro uxore sua
eo quod esset sterilis

qui exaudivit eum
et dedit conceptum
Rebeccae

sed conlidebantur
in utero eius
parvuli

quae ait

si sic mihi futurum erat
quid necesse fuit
concipere

perrexitque
ut consuleret Dominum

qui respondens ait

duae gentes
in utero tuo sunt
et duo populi
ex ventre tuo dividentur
populusque
populum superabit
et maior
minori serviet

iam tempus pariendi venerat
et ecce gemini
in utero repperti sunt

qui primus egressus est
rufus erat
et totus
in morem pellis hispidus

vocatumque est nomen eius
Esau

protinus alter egrediens
plantam fratris
tenebat manu

et idcirco appellavit eum
Iacob

sexagenarius erat Isaac
quando nati sunt parvuli

quibus adultis
factus est
Esau
vir gnarus venandi
et homo agricola

Iacob autem
vir simplex
habitabat in tabernaculis

Isaac amabat
Esau
eo quod de venationibus illius
vesceretur

et Rebecca diligebat
Iacob

coxit autem Iacob
pulmentum

ad quem
cum venisset Esau de agro
lassus

ait

da mihi
de coctione hac rufa
quia oppido lassus sum

quam ob causam
vocatum est nomen eius
Edom

cui dixit Iacob

vende mihi
primogenita tua

ille respondit

en morior

quid mihi proderunt
primogenita

ait Iacob

iura ergo mihi

iuravit Esau
et vendidit primogenita

et sic accepto pane
et lentis edulio
comedit et bibit et abiit
parvipendens
quod primogenita vendidisset