Genesis. Abraham et Isaac.

[...] temptavit Deus
Abraham
et dixit ad eum

Abraham

ille respondit

adsum

ait ei

tolle filium tuum
unigenitum
quem diligis
Isaac
et vade in terram Visionis
atque offer eum ibi
holocaustum
super unum montium
quem monstravero tibi

igitur Abraham
de nocte consurgens
stravit asinum suum
ducens secum
duos iuvenes
et Isaac filium suum

cumque concidisset ligna
in holocaustum
abiit ad locum
quem praeceperat ei Deus

die autem tertio
elevatis oculis
vidit locum procul

dixitque ad pueros suos

expectate hic
cum asino

ego et puer
illuc usque properantes
postquam adoraverimus
revertemur ad vos

tulit quoque ligna holocausti
et inposuit
super Isaac filium suum

ipse vero portabat
in manibus
ignem et gladium

cumque duo pergerent simul

dixit Isaac
patri suo

pater mi

at ille respondit

quid vis
fili

ecce

inquit

ignis et ligna

ubi est victima holocausti

dixit Abraham

Deus providebit sibi
victimam holocausti
fili mi

pergebant ergo pariter
veneruntque ad locum
quem ostenderat ei Deus
in quo aedificavit altare
et desuper
ligna conposuit

cumque conligasset
Isaac filium suum
posuit eum
in altari
super struem lignorum

extenditque manum
et arripuit gladium
ut immolaret filium

et ecce angelus Domini
de caelo clamavit
dicens

Abraham Abraham

qui respondit

adsum

dixitque ei

non extendas manum tuam
super puerum
neque facias illi quicquam

nunc cognovi
quod timeas Dominum
et non peperceris
filio tuo unigenito
propter me

levavit Abraham oculos
viditque post tergum
arietem
inter vepres
herentem cornibus

quem adsumens
obtulit holocaustum
pro filio