Genesis. Hagar et Puteus Aquae.
21:9. cumque vidisset Sarra filium Agar Aegyptiae
ludentem dixit ad Abraham
21:10. eice ancillam hanc
et filium eius non enim erit
heres filius ancillae cum filio meo Isaac
21:11. dure accepit hoc Abraham pro filio suo
21:12. cui dixit Deus non
tibi videatur asperum super puero et super ancilla
tua omnia quae dixerit
tibi Sarra audi vocem eius quia in Isaac vocabitur
tibi semen
21:13. sed et filium ancillae faciam
in gentem magnam quia semen tuum est
21:14. surrexit itaque Abraham mane et tollens
panem et utrem aquae inposuit scapulae eius tradiditque
puerum et dimisit eam quae cum abisset
errabat in solitudine Bersabee
21:15. cumque consumpta esset aqua in utre abiecit
puerum subter unam arborum quae ibi erant
21:16. et abiit seditque
e regione procul quantum potest arcus iacere dixit
enim non videbo morientem
puerum et sedens contra levavit vocem suam
et flevit
21:17. exaudivit autem Deus vocem pueri vocavitque
angelus Domini Agar de caelo dicens quid agis
Agar noli timere
exaudivit enim Deus vocem
pueri de loco in quo est
21:18. surge tolle
puerum et tene manum
illius quia in gentem magnam faciam eum
21:19. aperuitque oculos eius Deus quae videns
puteum aquae abiit et implevit
utrem deditque puero bibere
21:20. et fuit cum eo qui crevit
et moratus est in solitudine et factus
est iuvenis sagittarius
21:21. habitavitque in deserto Pharan et accepit
illi mater sua uxorem de terra Aegypti
