Genesis. Hagar et Puteus Aquae.

cumque vidisset Sarra
filium Agar Aegyptiae
ludentem
dixit ad Abraham

eice ancillam hanc
et filium eius

non enim erit heres
filius ancillae
cum filio meo Isaac

dure accepit hoc
Abraham
pro filio suo

cui dixit Deus

non tibi videatur asperum
super puero
et super ancilla tua

omnia
quae dixerit tibi Sarra
audi vocem eius
quia in Isaac
vocabitur tibi semen

sed et filium ancillae
faciam in gentem magnam
quia semen tuum est

surrexit itaque Abraham
mane
et tollens panem
et utrem aquae
inposuit scapulae eius
tradiditque puerum
et dimisit eam

quae cum abisset
errabat
in solitudine Bersabee

cumque consumpta esset
aqua
in utre
abiecit puerum
subter unam arborum
quae ibi erant

et abiit
seditque e regione
procul quantum
potest arcus iacere

dixit enim

non videbo
morientem puerum

et sedens contra
levavit vocem suam
et flevit

exaudivit autem Deus
vocem pueri
vocavitque angelus Domini
Agar
de caelo
dicens

quid agis Agar

noli timere

exaudivit enim Deus
vocem pueri
de loco
in quo est

surge

tolle puerum

et tene manum illius
quia in gentem magnam
faciam eum

aperuitque oculos eius Deus
quae videns puteum aquae
abiit
et implevit utrem
deditque puero bibere

et fuit cum eo

qui crevit
et moratus est
in solitudine
et factus est
iuvenis sagittarius

habitavitque in deserto Pharan
et accepit illi mater sua
uxorem de terra Aegypti