Genesis. Uxor Loth et Filiae.

[Lot was the nephew of Abraham. At the beginning of the story, the angels of God are telling Lot to flee from Sodom and Gomorrah before the cities are destroyed by God.]

19:15. cumque esset mane cogebant eum angeli dicentes surge et tolle uxorem tuam et duas filias quas habes ne et tu pariter pereas in scelere civitatis
19:16. dissimulante illo adprehenderunt manum eius et manum uxoris ac duarum filiarum eius eo quod parceret Dominus illi
19:17. et eduxerunt eum posueruntque extra civitatem ibi locutus est ad eum salva animam tuam noli respicere post tergum nec stes in omni circa regione sed in monte salvum te fac ne et tu simul pereas
[...]
19:24. igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem a Domino de caelo
19:25. et subvertit civitates has et omnem circa regionem universos habitatores urbium et cuncta terrae virentia
19:26. respiciensque uxor eius post se versa est in statuam salis
19:27. Abraham autem consurgens mane ubi steterat prius cum Domino
19:28. intuitus est Sodomam et Gomorram et universam terram regionis illius viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum
19:29. cum enim subverteret Deus civitates regionis illius recordatus est Abrahae et liberavit Loth de subversione urbium in quibus habitaverat
19:30. ascenditque Loth de Segor et mansit in monte duae quoque filiae eius cum eo timuerat enim manere in Segor et mansit in spelunca ipse et duae filiae eius
19:31. dixitque maior ad minorem pater noster senex est et nullus virorum remansit in terra qui possit ingredi ad nos iuxta morem universae terrae
19:32. veni inebriemus eum vino dormiamusque cum eo ut servare possimus ex patre nostro semen
19:33. dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa et ingressa est maior dormivitque cum patre at ille non sensit nec quando accubuit filia nec quando surrexit
19:34. altera quoque die dixit maior ad minorem ecce dormivi heri cum patre meo demus ei bibere vinum etiam hac nocte et dormies cum eo ut salvemus semen de patre nostro
19:35. dederunt et illa nocte patri vinum ingressaque minor filia dormivit cum eo et nec tunc quidem sensit quando concubuerit vel quando illa surrexerit
19:36. conceperunt ergo duae filiae Loth de patre suo