Genesis. Uxor Loth et Filiae.

cumque esset mane
cogebant eum angeli
dicentes

surge
et tolle uxorem tuam
et duas filias
quas habes
ne et tu pariter pereas
in scelere civitatis

dissimulante illo
adprehenderunt manum eius
et manum uxoris
ac duarum filiarum eius
eo quod
parceret Dominus
illi

et eduxerunt eum
posueruntque extra civitatem
ibi locutus est
ad eum

salva animam tuam

noli respicere
post tergum
nec stes
in omni circa regione
sed in monte
salvum te fac
ne et tu simul pereas

[...]

igitur Dominus pluit
super Sodomam et Gomorram
sulphur et ignem
a Domino de caelo

et subvertit civitates has
et omnem circa regionem
universos habitatores urbium
et cuncta terrae virentia

respiciensque uxor eius
post se
versa est
in statuam salis

Abraham autem
consurgens mane
ubi steterat prius
cum Domino

intuitus est
Sodomam et Gomorram
et universam terram regionis illius
viditque ascendentem favillam
de terra
quasi fornacis fumum

cum enim subverteret Deus
civitates regionis illius
recordatus est Abrahae
et liberavit Loth
de subversione urbium
in quibus habitaverat

ascenditque Loth
de Segor
et mansit in monte
duae quoque filiae eius
cum eo

timuerat enim manere
in Segor
et mansit in spelunca
ipse et duae filiae eius

dixitque maior
ad minorem

pater noster
senex est
et nullus virorum
remansit in terra
qui possit ingredi
ad nos
iuxta morem universae terrae

veni

inebriemus eum
vino
dormiamusque cum eo
ut servare possimus
ex patre nostro
semen

dederunt itaque patri suo
bibere vinum
nocte illa

et ingressa est
maior
dormivitque
cum patre
at ille non sensit
nec quando accubuit filia
nec quando surrexit

altera quoque die
dixit maior
ad minorem

ecce dormivi heri
cum patre meo

demus ei bibere vinum
etiam hac nocte
et dormies cum eo
ut salvemus semen
de patre nostro

dederunt et illa nocte patri
vinum
ingressaque minor filia
dormivit cum eo
et nec tunc quidem sensit
quando concubuerit
vel quando illa surrexerit

conceperunt ergo
duae filiae Loth
de patre suo